About

Menu

albiolus

ALBIOLUS
. Ugutio : Alvus et albus, pro ventre, et hic albo indeclinabile, id est, liber, in quo nomina Sanctorum scribuntur ; unde Albiolus dicitur. Salmasius censet idem esse quod Alveolus, in veteri Instrumento publicæ securitatis, apud Brisson. lib. 6. Formul. : Mortaria marmorea duo valente siliqua aurea una, Albiolo ligneo uno valente nummos aureos 40 ; nostris Auge.

Saved

Recent