almugavari
Mghabbar, quod Pulverulentum significat, et articulo
aldictos
AmogabarosVillanio Florent. docet Carolus Macer in Hierolexico fratris sui Dominici,
ointer
met
gaddito euphoniæ causa ; sed fere crediderim ego sic Arabice dictos fuisse propter arctissimam animorum in omnibus periculis vinctionem et conjunctionem, incredibilemque omnium ad hostes superandos conspirationem : alter quippe modus scribendi hujus nominis, scilicet
Muhaviridem esse potest apud Arabes, quod apud Hebræos
Muhavar, id est, socius, comes, adjunctus. Quam vero cognatæ sint Hebraïca et Arabica linguæ nemo est qui nesciat : deinde littera
gin ore Hispanorum eumdem sonum edit, quem in gutture Hebræorum fortis aspiratio. Conjecturam confirmat Scaliger cum ait :
Almogavares, sunt Milites, quales Martolossi.Haud quidem scio unde hauserit vocem
Martolossi; sed eam ex Armorica
Martolotsfactam esse nullus dubito : jam vero
Martolotvel
Matelotapud Armoricos, non in nauticis solum ministeriis, sed in bellis etiam gerendis, significat comitem, socium, adjutorem.
Dubeuxnominis originem esse censet vocem Arabicam
Algaraergo ; idem monet de Almogavaris optime disseruisse in Ephemerid. Societ. Asiat. Paris. (tom. 9. pag. 65. tom. 10. pag. 33. 106. 172. primæ seriei) Georgium
Fitz-Clarence, Munsteri Comitem.
Equites, respectu peditum : denique
Armogairesin veteri Charta Gallica in Camera Comput. Parisiensi. Josephus Scaliger. lib. 1. Epist. pag. 245 :
Almogaraves, sunt milites, quales Martolossi.Sebastianus Cobarruvias :
Amogavares, dizen averse llamado antiguamente con lengage Arabigo, los soldados viejos y platicos, que non pudiendo seguir los campos, estan entretenidos en algun præsidio. El Padre Guadix dize significar el que tra nuevas, que en Arabigo se llama Muhavir. Estos de ordinario stan hablando de las cosas que han visto, y porque han passado en la guerra. Tamarid,De Amogavaris agunt Lucas Tudensis æræ 1273. Rodericus Tolet. lib. 9. de Reb. Hispan. cap. 16. Raimundus Montanerius in Chron. Reg. Aragon. passim et Moncada in Hist. Catalan. cap. 7. Adde præterea quæ de iis diximus in nostra Hist. Gallo-Bizant. lib. 6. cap. 24. Hos perperam Meursius, cumAdalides de Corsarios.
Ampsivariis, de quibus Notitia Imperii, confundit. Almugavarorum vero cohortes
Almugaveriamappellat idem Montanerius cap. 170. et alibi non semel.
De horum animi fortitudine et vivendi ratione, etsi multa in Hispanis scriptorib. supra laudatis, pauca addemus, 1°. ex Chron. S. Ferdinandi Regis Castellæ tom. 7. Maii pag. 346. 2°. ex Historia Catalauniæ, etc. Sic in Chronico S. Ferdinandi :Almogavares ait veteranos fuisse milites, præcipua dexteritate et multis bellis adversus Mauros exercitos.
Eodem tempore et obsidione durante, Almogavares, qui erant in castris Ferdinandi, pro sua quique virili parte fatigabant Mauros, nunc incursione aperta vastando agros, nunc ex insidiis rem agentes, ea quæ fieri solet in obsidionibus fortuna, etc.Bernardus
Desclosin Historia Catalauniæ, quam circa 13. sæculi finem de rebus suo tempore gestis scripsit, ac de iis præsertim quas egit Petrus Aragoniæ Rex ab ann. 1276. ad 1285. lib. 2. cap. 3. et sequentibus sic de
Almugavaribus:
Almugavarum professio est semper in armis vivere, extra habitationem communem, in montibus et silvis, continuo pugnando cum Mauris, in quorum terras excurrendo ad duas tresve diætas, struunt illis insidias, indeque revertuntur ad terras Christianorum multa cum præda multisque captivis, unde illis tota victus ratio. Incredibile dictu est quam laboriosam et asperam vitam agant, sæpe biduum triduumve impasti, aut solis campestribus herbis sese sustentantes, citra fastidium aut molestiam. Totus eorum vestitus et apparatus, sagulum unicum est perquam breve, hieme non minus quam æstate, cum femoralibus coriaceis valde arctis ; gladius acutissimus et minime latus, ex corrigia robusta pendens ; hasta seu minor lancea ; jacula duo cum ascopera in humeris in qua ferunt bidui triduive cibum, cum fomite et silice ad ignem ; admodum expediti ad incurrendum recurrendumque sunt ; et omnes fere ex montanis Aragoniæ, Cantabriæ vel Castellæ, ac plerique nobiles qui facultatibus ad vitam in urbibus tolerandam destituti, ad Maurorum confinia se recipiunt, rapto, ut dixi, victuri ; quoniam alia iis nec res, nec spes est ; tales nempe quales in Hungaricis bellis identidem nominatos audimus, Haydones vel Hussaros.
Martinus de Ollecta cum aliquibus electis militibus in modum cunei vexilla præcedit ; Amulgaveris et Marinariis qui relicta classe convenerant, ab ea parte qua torrens eminentiores ripas fecerat aciei, latera servanda commissa sunt.
Martolossivero Gall. dicuntur
Martolois. Vide Notas Gallicas D.
Bespierin Statum
Ricautpag. 700. Hæc ex adversariis D.
Falconet.