About

almucabala

ALMUCABALA
, Algebra, Liber de rebus occultis. Lazarus Schonerus cap. 1. Algeb. : Insignis quidam Mathematicus fuisse fertur qui suam Algebram Syriaca lingua prescriptam ad Alexandrum Magnum miserit, eamque nominaverit Almucabalam, hoc est Librum de rebus occultis, cujus doctrinam Algebram alii dicere maluerunt. Pseudo-Ovid. lib. 1. de Vetula : Quo divinantur numeri plerique per unumIgnoti notum, sicut ludunt apud IndosLudum dicentes Algebræ, Almugrabalæque. Ubi legendum Almucabalæque.
Cæterum Almucabala oritur ab articulo Arabico al, et mucabala, quod a קבל Accepit, audivit : a quo etiam et Cabala, occultior quædam doctrina. Chaldaice קבלה. Vide Cabala.

Saved

Recent