About

Menu

alphi

ALPHI
, Papulæ, quibus aliquando facies turgescit, Gall. Bourgeons, Boutons. Medic. Salern. Edit. ann. 1622. pag. 204 : Serum... lichenibus, vitiliginibus, Alphis, psoris, leprisque admodum convenit. Laurentio in Amalthea Alpi sunt vitiligines ab ἀλφός albus sic dicti ; unde hujus vocis etymon ducunt a candore, quod hujusmodi vitiligines speciem referant minutarum unionum, quæ passim ab albedine Albæ dicuntur, interdum Alphæ et Albulæ. Vide Alba 1.

Saved

Recent