amerciare
Merciaet
Amerciamentumappellatur,
Enmercimentin Charta Gallica apud Knyghtonem pag. 2731. eadem, quæ Saxonibus Anglicis
Wita, mulcta scilicet, quæ levioribus delictis imponitur : nam quæ majoribus,
Wita major: quæ gravissimis,
Compositiodicitur. Apud veteres autem,
misericordiampetenti ; seu quod qui deliquit, sit in
misericordiaRegis vel Judicis, qui pro libito mulctam imponit,
Moderata misericordia.
Quod si non fecerit, potest Amerciare.Charta Libertatum Angliæ Joannis :
Liber homo non Amercietur pro parvo delicto, nisi secundum modum ipsius delicti.In Concilio Lambethen. ann. 1261. habetur cap.
de Clericis Amerciatis per Judicem sæcularem. Matth. Paris ann. 1242 :
Civitates et burgi, et fere omnes villæ graviter Amerciantur.Vide eundem pag. 596. 597. 673. Synodum Exoniensem ann. 1287. can. 12. Leges Scoticas, et libros Anglorum forenses, Edw. Cokum ad Littletonem sect. 194. Rastallum, etc.
Item ipsi XII. debent emendas siveamerciamenta omnium premissorum taxare (Bibl. Sc. Chart. 1878. 247. Pet. insulæ Jereseie ad reg. Angl. 1333).
assisiis, quibus præerant
vagijudices, nonnunquam a Rege iis, quibus vellet gratificari, concessa fuisse tanquam proprium lucrum : quod ab Henrico III. factum fuisse refert idem auctor in Antiq. Ambrosden. pag. 219. in gratiam fratris sui Richardi Comitis Cornwalliæ ;
Amerciamentavero in examinatione Franci Plegii debita fuisse dominis, et a Ballivis suis percepta.
Ballivi Comitis Gloucestriæ venient quolibet anno semel ad tenendum visum Franci Plegii in eodem manerio, et asportabunt omnia Amerciamenta inde provenientia, ex Charta anni 1292. quam idem scriptor exhibet pag. 318. et 319. Præterea illud etiam constat ex Charta in iisd. Antiquitatibus pag. 319. et 320. repræsentata, plures hoc privilegio usos fuisse, ut
Amerciamentonon mulctarentur nisi a Paribus suis :
Quoties contigerit aliquem prædictorum hominum pro aliquo delicto quoquomodo Amerciari in eadem curia, per Pares suos et non per alios Amercientur, et hoc secundum modum delicti.
Et quod nullus debetamerciari pro veritate dicenda (Bibl. Sc. Chart. 1878. p. 231. Aurigny, an. 1320).
de Burcesterreceptori suorum redituum de
Curtlyngton, Antiq. Ambrosden. pag. 573 :
In allocatis eidem(Willelmo pro Amerciamentis Illevabilibus hoc anno vj. denarios, etc.NewmanCollectori redditus nostri)