ammiscere Save Du Cange AMMISCERE, pro Commiscere, Ammistio, pro Commistio, occurrit non semel apud S. Fulgentium Epist. 1. de conjugali debito, et apud veterem Interpretem Alexandri Iatrosophistæ MS. in libris Passionum. AMMISCERE, Alia notione. Vide supra Amiscere.