amoravii
Amirmumelinus, seu Chalipha, vel magnus Sultanus, quem
Amiravisumvocabant, uti supra innuimus. Nec, opinor, diversi sunt ab iis, quos
Almoravidesnuncupant Scriptores Hispani, Mauri scilicet Africani, qui in Hispaniam transierunt a Rege Sibiliæ Mauro evocati, Alfonso VI. regnante. Pelagius Episcopus Ovetensis in Aldefonso Rege, æra 1123 (Chr. 1085.) :
Post hæc cum tantis prosperitatibus ad tantam elationem pervenit, ut Almoravides extraneas gentes, quæ ex Africa in Hispaniam per Regem Abenhamet misit, cum quibus prælia multa fecit, et multa contumelia, dum vixit, accepit ab eis.Alii sunt
Moraviamin Germania incolentes. Le Roman
d'AuberyMS. :
Anquetins oirre ô ses Amoravis.
Combatus et as Senes et as Litis, Et as Danois, et as Amoravis.
Tui les ot de la gent Apolin, Hongres, Venarres, Acopars, Beduins, Des Esclavors, et des Amoravis.
d'Alexandre. MS. part. 1 :
Et quidem in pretio habentur equi Moravicenses. Ad Mauros vero Africanos spectat Vita Gallico idiomate scripta S. Juliani in Cod. 28. S. Victoris Paris. fol. 47. r°. col. 2 :Festion sist armé sus un Amoravi, Onques n'en ot meilleur ne Turc ne Arabi.
Grant multitude des Diables vint devant lui en semblance des Amoravies.