About
Menu

amparamentum

AMPARAMENTUM
, Eadem notione, qua Ampara. Sentent. arbitr. ann. 1500 : Quod dicti parerii martineti de Reveniers habeant et teneantur facere unam deffencionem seu Amparamentum a parte archæ dicti Glaudii Lamberti, alias Guillion bonam et sufficientem, et talem quod aqua, per ibi sic conducta, non inferat dampnum in archa martineti dicti Glaudii Lamberti. At vero Amparament, munimentum, Gall. Fortification sonat, in Lit. ann. 1374. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 514 : Amparamens de nouveaux fors ou reparacions d'anciens. Vide infra Emparamentum 2.
AMPARAMENTUM
,
Amparamentus
, Usurpatio, quidquid injuste occupatur, etiam titulo protectionis. Charta ann. 1130. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 457 : Quod quidem pignus habeatis atque possideatis jure pignoris in vita Guillelmæ comitissæ uxoris meæ tamdiu donec Amparamentum vel omnes Amparamentos, quotiescumque facti fuerint, semper in integrum visi sunt restituti et emendati. Alia ann. 1146. ibid. col. 513 : Donec totum Amparamentum vel omnia Amparamenta, quotiescumque facta fuerint, in integrum vobis sint restituta. Vide in Ampare 1. et infra Amparator.

Saved

Recent