About
Menu

anciani

ANCIANI
, ut infra Antiani, Primores quarumdam urbium, præsertim Italiæ Patricii, Nobiles. Occurrit hac notione in Actis SS. Martii tom. 3. pag. 361. April. tom. 2. pag. 230. et 231. Maii tom. 7. pag. 830. Junii tom. 5. pag. 488. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 232. edit. 1723. Rymerum tom. 6. pag. 680. etc. Confer Haltausii Gloss. German. in voce Hansen col. 823.
ANCIANI
. Sic Seniores suos, suæque sectæ Magistros et, ut ita dicam, Presbyteros appellabant Albigenses hæretici. Limbroch. Hist. Inquisit. inter Acta et sentent. inquisit. Tholos. pag. 37 : Quam sectam asseruit se tenere, prout Petrus Auterii hereticus tenebat, quem coram nobis et multis aliis suum esse Ancianum in secta heresis recognovit. Et pag. 68 : Tunc fuit ordinatum quod.... iret in Lombardiam ad Bernardum Audoyni hereticum Ancianum, ut reconciliaret dictum Amelinum, qui peccaverat in secta.

Saved

Recent