andelangus
Per festucam atque per Andelangum tradere, donare,præsertim in Formulis Lindenbrogianis 18. 55. 57. 58. 75. 82. 127. 152. 183. Charta ann. 868. apud Malbrancum lib. 6. de Morinis cap. 29 :
Dono igitur, donatumque in perpetuum esse volo legaliter per festucam et Andelaginem rem proprietatis meæ, etc.Tabularium Persiense apud Perardum in Burgundicis pag. 25 :
Ut sicut per instrumenta Kartarum vobis tradidi, et per quadium et Andalagum, seu per istos breves commemoratum habeo.Et pag. 27 :
Seu per guadium et Andelagum, vel per ipsos breves vobis tradidi.Tabularium Casauriense ann. Ludov. II. Imp. 25 :
Constat me Salego, qui fuit Gastaldio de Furcone... ex natione Francorum, propria mea bona voluntate vendidimus, tradidimus, et secundum meam Saligam legem, per festucam et Andelaginem, et per ramos arborum, tradidi tibi Ludovico Imp. Serenissimo Augusto curtem meam, etc.
Festucam et Andelaginemadditur,
Et per guasonem et per Anlaggo: quæ vox
Anlaggorursum habetur pag. 125.
Hanc scriptionem per fistucam,Alia Mathildis Comitissæ ann. 1079. apud Franciscum Mariam :wasonem, et Andilaginem, et sponsionem supra scriptorum ramos de arboribus jure ipsius Monasterii tradedimus perpetualiter habendum et possidendum, etc.
Tradidit per wasonem terræ, et fistucam nodatum, seu ramo arborum, atque per cultellum et wantonem, seu Andilaginem, etc.Rursum apud eundem :
Tradidi per wasonem terræ, et fistucum nodatu, seu ramo arborum, adque coltellum, et guantone, simulque Andilagine, etc.Adde Gallandum lib. de Franco alodio pag. 317. 318.
per festucam et Andelaginem, per guasonem et Andilagon, per terram et cultellum et ramos arborum et per ostium domorum. Executio testamenti ann. 842. inter probat. tom. 1. novæ Hist. Occitan. col. 76 :
Commendavit nobis eleemosinam suam per suum Andanlangum et per paginam testamenti sui.Tabularium Patriciaci :
Nominatim relinquo, sicut jam per instrumentum chartarum, seu per guadium et Andelagum, vel per ipsos breves vobis tradidi ipsum videlicet Patriciacum locum, etc.
Pargamena manibus meis de terra levavit Petrus Notarius et judex Domini Imperatoris per wasonem testem et festucum nodatum, seu ramum arborum, atque per cultellum et wantonem seu Vandilagine.]
Andelanga, vel
Andelaqo, in hisce formulis. Nam quod Malbrancus loco citato,
crematraminterpretatur, non video plane, unde id hauserit :
Soliti sunt,. Quod veroinquit, antiquitus in symbolum juris proprii tradere in manus possessori triticeam spicam, si quid arabile donaretur, vel Andelaginem, i. e. crematram, si domus vel habitaculum
crematramvocat, respexit forte ad
andelam, seu sustentaculum focarium, quod vulgo
fustis, seu
baculuslongior : nam
per fusteminvestituras olim fieri solitas docemus. Quod si hæc sententia vera est, inde fortean hillis nostris, seu
Andouilles, inditum nomen, quod longioris baculi speciem referant, existimare, fas erit. Wendelinus
Andelangumidem sonare ait, quod
traditio in manus, mancipatio, ex,
in handen langhen, tradere in manus ; at in formulis hæc vox quidpiam corporale sonat.
Andelangus, Charta fuerit in manum illius, qui possessionem adibat, tradita ab ipso donatore. Verum quisquis minus præfidens sibi rem introspexerit, quique noverit vocem
Seuapud Scriptores hujus ætatis crebro pro conjunctiva
etusurpari, (alioquin
wantoidem esset atque
Andilago, ut videre est in hac voce et a Cangio observatum ad
Aurifex) perspiciet certe
Andelanguma Charta prorsus distingui, etiam in locis, qui ipsis Auctoribus fucum fecisse videntur. Quod autem ex Historia Occitana, uti peremptorium argumentum, depromunt, facile evanescit, cum ad Testamentum ex eadem Historia in Glossario laudatum confertur, ubi
Andanlangumper Chartam interpretari ex ipso contextu nemo potest. Quid ergo tandem
Andelangus? Si quid proponere licet, mihi formula est verbis cum sacramento expressa, qua porrigendo festucam, aut quid simile, quod
Andelangumquoque interdum vocabant, alienum quis se profitetur ab ea re quam tradit.
Anderenim est alienus, et
Land, terra ; quæ formula deinde, servato nomine, ad res alterius naturæ etiam translata est. Sed hæc divinando.
vendidit, obtulit ejusque coram nobis ore,Et in vernaculo :Manibus ac festuca, prout moris est ad utilitatem Fabii integralem hæreditariam resignationem fecit.
Ende heeft N. t' selve goet voor opgedragen, ende nae daer op met handt halm ende mondt verthegen.Itaque
Andelagoest ex
Handet
lagen, legenvel
langen, quod hodie vocamus
Handschlag.