andocmitus
de Andocmito; ubi alii Codices habent
Andoctemito. Editionis vero Pithœi,
de eo, qui grafionem ad res alienas tollendas injuste invitaverit. Wendelinus vocem ex tribus compositam ait,
aende acht meter, seu
vermeter, id est,
apud actam clarigator: ita ut
Andoctemitussit is, qui Comitem vel summum Magistratum adit, eique suggerit, se habere
actam, i. e. meditari vindictam adversus aliquem, invitareque illum, ut hunc vel apprehendat, vel captis pignoribus coerceat. Est enim
acht, collineatio seu mediatio vindictæ. Similis est titulus 51. Legis Ripuar. de eo, qui graphionem ad res alienas invitat.
Andometo. Cum autem, ut alibi exponit ipse,
Mitanet
Smitansit jactare, jacere, et
Andosit Alius, credit legendum,
de Andosmitoatque exponendum,
De alius projectione, sive declaratione, quod causa ceciderit et desertæ actionis pœnam incurrerit, terminis juridicis minime observatis.
Ande, in, ad ; et
Ochte, Achte, persecutio rei ; et
Miete, corruptio, conductio. Quis rectius, judicent alii.