About
Menu

angelica

ANGELICA
. Vide Carruca, Vehiculum.
ANGELICA
, Habitus Monachicus. Florentius Wigorniensis de Gregorio VII. PP. : Quia finem vitæ suæ aspiciebat, et tacito induebat se Angelicam Vestem, etc. Wilellmus Abbas Metensis Epist. 5 : Multi etenim tales, sub Angelico Habitu delitescunt, quorum sic misera est conversatio, tantaque vitæ perversitas, etc. Anonymus in Vita sancti Pauli Virdunensis num. 5 : Votis itaque omnium, cum benedictione Patris Monasterii, Angelicum Schema induitur. Ἀγγελικὸν σχῆμα, in Euchologio Græcorum pag. 499. et in Vita S. Nili junior. pag. 112 ; τὸ ἀγγελοπρεπὲς καὶ πανάγιον σχῆμα, in Martyrio Bacchi junioris pag. 86. 119. Passim Scriptores Græci. Hinc ἀγγελικὴ ἀκολουθία, in eadem Vita S. Nili junioris, Ordo ad habitum angelicum induendum. Monachorum autem habitus, Angelicus appellatur, quod et ii dicantur Angeli a SS. Patribus, eorumque vita Angelica. Et quod vivant Angelice, et sint in carne sine carne, ut loquitur S. Hieronymus Epist. 7. Carmen de Laude vitæ monasticæ : Comparo gyranti solenniter omnia cælo :  Insuper Angelicis comparo Spiritibus,Qui semper sauctus triplicata voce resultant :  In terris Monachi quod modulantur idem. S. Eucherius de Laude eremi, sub finem, de Monachis Lerinensibus : Incessu modesti, obedientia citi, occursu taciti, vultu sereni, prorsus ipsa protinus contemplatione Angelicæ quietis agmen ostendunt. S. Eulogius in Epist. ad Willesindum Episcopum Pampilon. : Quid referre de Sanctorum virtutibus lingua potest mortalis, qui in terris positi Angelice vivunt, et qui licet inter homines conversentur, propositum vero gerunt cæleste. Sanctimonialium Angelicum ordinem vocat Concilium Forojuliense ann. 791. can. 12. S. Antiochus in Epist. ad Eustachium : Τοῦτο δὲ μόνον λέγω, ὁτι ὡσ ἀληθῶς, ἠσαν ἄνθρωποι θεῖοι, εἵγε δεῖ ἀνθρώπους αὐτοὺς καλεῖν, καὶ μὴ ἀγγέλουσ. Idem homilia 14 : Ὲξαιρέτως δὲ ἠμεῖς οἱ τῶ κόσμῶ δῆθεν ἀποταξάμενοι, καὶ τὸν ἀγγελικὸν βίον επαναῤῥήμενοι. Hinc Monachorum Cælestis vita dicitur S. Hieronymo Epist 41. et in Vita S. Pauli Eremitæ. Adde Homil. 105. Charta Friderici Ducis Bohemiæ ann. 1186. apud Bohuslaum Balbinum in Hist. Bohemiæ pag : 217 : Ego Fridericus cupiens assiduis in precaminibus in futuro connumerari ejusdem loci fratribus qui die nocteque a laude Dei nec momento, cessantes sanctis æquales esse probantur Angelis, etc. Vide Georg. Pachymerem lib. 11. cap. 22. et quæ ad Euchologium adnotavit vir doctissimus Goarus pag. 517 ; nos etiam ad Alexiadem de ea re egimus.
Angelicum vero habitum sumere dicebantur morituri Laïci, qui prius quam vita excederent, Monachicis indumentis indui postulabant, ut orationum Monachorum essent participes ; eorumque ad id nomina in Calendario, seu Necrologio, scriberentur, ut annotat S. Anselmus lib. 2. Epist. 21. Cujus moris exempla proferunt præter Græcos Scriptores seu Byzantinos, Luitprandus lib. 3. cap. 5. Leo Ost. lib. 1. cap. 44. lib. 2. cap. 91. lib. 3. cap. 38. (al. 40.) Petr. Diac. lib. 4. cap. 72. Aimoin. de Mirac. S. Benedicti lib. 4. cap. 3. Ordericus Vitalis, pag. 594. 627. 716. 787. 788. Cæsarius lib. 2. Miracul. cap. 16. lib. 7. cap. 8. lib. 12. cap. 2. lib. 22. cap. 15. Fragmentum Hist. Andegav. cap. 5. tom. 10. Spicileg. Gesta Dominor. Ambasiensium cap. 4. n° 8. Historia Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 3. 32. Heremannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis, etc. Vide Monachus ad succurrendum.

Saved

Recent