anpits
murus antepectoralis, nam
piset
pits, ut Catalanis, ita et nostris Poetis et Scriptoribus vernaculis, est
Pectus. Consuetudines Catalaniæ inter dominos et vassallos MSS. capite 55 :
Tenentur operari in muris, et vallis, et lizis, et antemuralibus, sive Anpits, et propugnaculis, sive Barbecanes.Charta ann. 1284. in Regesto Feodorum Burgundiæ 1. parte fol. 93. in Camera Comput. Paris. :
Muro quoque permisi idem claustrum claudi, cujus altitudo a ripa interiori sit unius lanceæ, absque batalliis, et muro Antepectorali.Ita autem appellatur, quod murus sit brevior, nec
pectusalterius muri, quo castrum cingitur, altitudine sua excedat. Charta Petri Regis Majoricar. ann. 1232 :
Cum Antemurali, qui dicitur Barbacana, qui est murus brevis ante murum nostri orti.