antegarda
Ulterior custodia, quam Wardam vocant, apud Thomam Walsinghamum, pag. 314. Gesta Ludov. VII. Reg. Franc. cap. 12 :
Mos erat in exercitu, quod unus de magnis Baronibus faciebat quotidie Antegardam, et alius retrogardam cum sufficienti numero militum.Alibi :
In illo conflictu Christi militiæ tam damnoso, non fuit aliquis de Antegarda.In Charta Alfonsi Imp. ann. 1258. apud Hieron. Vignerium in Alsatica Hist. pag. 143 :
Debes facere nobis Antecustodiam in eundo, et retrocustodiam in redeundo. Chevetain de l'Avant-garde,in Hist. Fr. MS. quæ extat in Bibl. Memmiana :
Le Comte du Perche, qui estoit Chevetain de l'Avant-garde, mit ses gens en bonne ordonnance.
protutelam, et
retutelamappellat. Id juris
MarescalloFranciæ adscribit Willelmus Brito lib. 8. Philipp. :
Cujus erat primum gestare in prælia pilum, Quippe Marescalli claro fulgebat honore.
Ego Theobaldus... Notum, etc. quod cum esset controversia inter me ex una parte, et carissimum consanguineum meum Ferrandum Comitem Flandriæ ex altera, de Antegarda et Retrogarda in exercitu domini Regis faciendis, ita ad preces carissimi domini nostri Ludovici Regis Francorum illustris ad concordiam sumus revocati : scilicet quod dictus Comes Flandriæ semel.faciet in exercitu domini regis eundo in Britanniam, et bis retrogardam, quia ego feceram similiter in dicto exercitu domini Regis. Deinde in eodem exercitu in eundo in Britanniam simul faciemus Antegardam et retrogardam. Hæc autem omnia fient salvo jure meo et salvo jure F. Comitis Flandriæ tam in saisina quam in hæreditate. Ita scilicet quod illud quod jam feceram, non præjudicabit Comiti Flandriæ, nec illud quod facturus erit Comes Flandriæ, præjudicabit mihi. Datum ann. gr. 1230. sabbato ante Festum S. Bartholomæi Apost Antegardam