anthypatus
Proconsulumdignitatem spectant, quæ sub Imperatoribus Constantinopolitanis nudus titulus fuit, quo non modo suos aulicos, sed etiam exteros Principes ac viros illustres interdum donabant. Chronicon Casin. lib. 2. cap. 2 :
A Mariano quoque Anthypato, Imperiali Patricio, etc.Apud Ughellum tom. 7. Italiæ sacræ pag. 393. et 394. habetur Charta
Joannis Imperialis Patricii, Anthypati, Vesti et Ducis Amalphitanorum. Et tom. 8. pag. 69. alia
Landulphi Anthypati, Patricii et Principis Beneventani: ubi perperam
Antipatrieditum.