apennis
relatumet
Chartula relationisdicitur in formulis veteribus a Bignonio et Lindenbrogio editis, quia ex aliorum relatu conficiebatur. Incertus auctor in formulis post Marculfum cap. 45. quod inscribitur :
Relatum, quod dicitur Apennis. Mos nobilium Romanorum adsuevit, et ratio juris deposcit, ut si cujuscunque domus igne crementur, is per speciem scripturarum Chartulam relationis, quæ dicitur Apennis, recipiat.Formulæ vett. secundum Legem Rom. cap. 28 :
Consuetudine hujus loci, vel etiam legis terrenæ justitiæ constat esse perfectum, ut quicunque ab incendiis, vel hostibus, seu a latronibus fuerit perpessus dispendium, oportet hoc casu in foro publico, vel civitate, cum Curia publica et Defensore, vel reliquis civibus publicare.Reliqua prætermittimus, quæ ad firmanda supra allata spectant, cum ea inspicere Lector possit. Sed notandum in MS. Regio Cod. 1097.
Adpennem, et
Incipiunt relati. Item alium relatum. Alium relatum.Horum secunda quæ apud Sirmondum exstat num. 28. ita terminatur :
Factum relatum anno illo, sub mense illo, vel die illo, regnante rege illo.Tertia Sirmondo est num. 27 ; prima est petitio apennis.