About
Menu

aprestitum

APRESTITUM
, AD PRESTITUM, Lusitanis Omnia quæ ad instruendas domus, prædia rustica, etc. pertinent, ait Sa Rosa Elucidarii tom. 1. pag. 127. Chart. ann. 870. apud eumdem : Contestamus (ipsam hereditatem) in ipsa Ecclesia, cum quantum hominis hic Aprestitum est : signum, caballos, equas, bobes et vaccas, pecora promiscoa, cabras, et cupos, lectos, et catedras, mensas, sautos et pumares, amexinares, vineules, terras rúptas, vel barbaras, casas, lacus, petras mobiles, vel imobiles. Alia anni 989 : Vel omne quanto que ivi Ad Prestidum homnis est, etc. Alia ann. 1133 : Quantas hereditates in illorum voce potueris exquirere, casis, vineis, terris ruptis vel inruptis, exitus viarum, et serigis molinarum, et perfias, ingressus et regressus cum quantum Ad illis Prestitum fuit ; dono tibi, etc. Hinc
Aprestatio
,
Aprestamentum
. Vide Apprestamentum.

Saved

Recent