arapennis
arapennis, v. arepennis.
arapennis, s. arepennis.
arapennis ou arepennis, is, m. (mot gaulois), mesure agraire = la moitié de jugerum : Col. Rust. 5, 1, 6 ; Isid. Orig. 15, 15, 4.
jugerovel
jurnali, vulgo confundimus.
Arapennis, quem semijugerum dicunt, id est, quod et Actus major, habens undique versum pedes 210. perticas vero 12.Alius pag. 297 :
Actus quadratus undique finitur pedibus 210. hunc Betici Arapennem dicunt, etc.
Ipse casalis.... remaneat Bernardo filio Grimaldi, exceptos illos quatuor Aripendos, quos tenet Bernardus dispensator.
Notum, etc. domnum Germundum fratrem nostrum 30. Agripennos emisse, etc.Ch. 66 :
Dat similiter alios duos Agripennos vinearum.Chart. 55 :
Habebat vineæ Agripennum unum alodialiter immunem.Adde Chartam 343. Charta Gaufredi Comitis Mauritaniæ in Biblioth. Clun. pag. 542 :
Vicum Ecclesiæ etiam supramemoratæ adjacentem cum decem prati Agripennis.Adde pag. 545.
Et duas vinearum Agripennas.... dedit.Adde pag. 587. 777.
Arpennalesdicuntur. Charta ann. 877. in Tabulario S. Benigni apud Perardum pag. 155 :
De alio vero fronte strada publica pergit, et habet in longum perticas Agripedales 36. et per transversum perticam unam, etc.Adde pag. 156. 159. Vide Pertica.
Pratum Arpento uno claudere, etc. Charta Caroli Crassi Imp. tom. 7. Spicilegii Acheriani pag. 185 :
Colonicam unam... cum sex Arpentis ex vinea.
Duo mille et 500. arpenta nemoris... mensurata ad Arpenta Trecensia, quæ continent sex percas de grosso et tringinta de longo.
Arpentum regale,in Ch. ann. 1317. ex Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 311.
Arpennis Parisiensisconstat 100. perticis, pertica vero 22. pedibus, quæ in quadratum redactæ, dant 220. pedes, hoc est, 10. perticas pro latere jugeri quadrati, quod 48,400. pedibus quadratis constat : quapropter nostrum arpentum Romano jugero majus est, quod pedes 28,800. complectebatur.
Arpennis Nivernensisconstat 4.
quarteriis, seu quartis, quarteriæ 10.
tesis, (toises) tesæ 6. pedibus, pes 12. pollicibus. Consuet. Nivernens. cap. 37 art. 23.
Arpennis Perticensisconstat 100. perticis, pertica 24. pedibus, pes 13. pollicibus. Consuet. Pertic. art. 39.
sexterata. Consuet. March. art. 426.
Item quod dicta arpenta perticentur ad mensuram, ad quam dicta villa de Pampilona fuit in fundatione dictæ villæ perticata ; quæ pertica continet decem palmos ad mensuram Ruthenensem, et arpentum continet xxxij perticas in latitudine et in longitudine lxiiij.
Vicarii de Pirodio infra Arpennos villæ nullam habent viariam, neque aliquid ibi accipiunt, etc.Occurrit ibi pluries.
Aripennisnon alias fore usitatam reperiri, quam in vinearum aut pratorum mensurationibus, quod quidem verum esse firmabunt loci aliquot ex Scriptoribus et Chartis desumpti, quos hic describere operæ pretium videtur. Testamentum S. Cæsarii Arelatensis Episcopi :
Plus minus centum Aripennes vineæ, et trecentorum modiorum campos reservavimus.Infra :
De vetere vinea vix 30. Aripennes contulimus.Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 29 :
Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam amphoram vini per Aripenne redderet.Hariulfus lib. 3. cap. 7. pag. 495 :
De terra setici sex, et de vinea Aripennes octo.Charta Caroli Crassi mox laudata :
Colonicam unam.... cum sex Arpentis ex vinea.Ita etiam passim in Domesdei, quem laudat idem Spelmannus, in Tabulario Vindocinensi, uti constat ex Chartis, quas descripsimus, in Charta Odonis Regis apud Beslium in Ducibus Aquit. pag. 210. et Rangenfredi Episcopi Carnotens. apud Duchesnium in Histor. Monmorenc. pag. 6. Adde Probat. Hist. Castrovil. pag. 5.
Aripennemdictum quasi
arvipendem, quia
arvipendio, id est, funiculo, agros olim metiebantur. Gloss. Lat. Græc.
pendere, de ponderibus tantum accipiatur, cum et certum agri modum
libramdixerint etiam veteres, ut auctor est Hygenus. Charta Gosleni Episcopi Carnotensis anni 1155. in Tabulario N. D. de Josaphat :
Arvi pennum ad hortum faciendum.