archicustos
Anno 4. Lotharii Regis... Galtherius Archicustos extitit Decanus Cœnobii S. Cermani.Charta Lotharii Regis apud Doubletum pag. 786 :
Deodatus Monachus et Archicustos Ecclesiæ S. Dionysii.Ubi idem Doubletus
Capiceriuminterpretatur. In lib. 3. Miraculor. S. Dionysii cap. 9. occurrit quidam
Otrannus Archicustos scopi capitum, in eodem Monasterio : ubi eruditus Mabillonius monet ita legi in MSS. nescio an per
scopi, intelligatur id quod
Chevet, ibidem vocant, caput scilicet Ecclesiæ, et cujus cura Archicustodis erat, siquidem Archicustos idem fuerit, qui
Capicerius, qui
capitiicustos fuit, quod hic scribi videtur. V. Custos.