About
Menu

arnesium

ARNESIUM
, ut Arnense, Gall. Harnois, Armatura. Codicillus Henrici Comitis Ruthenensis ann. 1222. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1170 : Præterea volo et mando, quod filius meus façiat ipsum Militem, et det ei Arnesium. Computa Dalphin. tit. Grasivodan. ann. 1334 : xxv. Julii pro una pelle viridi missa ad Dominum per Cotarellum ad faciendum corrigias in Arnesîo suo. Occurrit eadem notione ibid. in Computis anni 1333. et in Instrumento anni 1409. tom. 1. novæ Gall. Christ. pag. 128. col. 1. Vide Harnascha.
Arest. Parlam. Paris. ann. 1454. 20. Mart. : Et ulterius curia declaravit Arnesia seu arma, quæ dicti canonici deferebant excessus committendo, esse regi confiscata. Pro ense, seu alio armorum genere, quo quis percutere potest, in Litt. remiss. ann. 1404. ex Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 307 : Dictam domum Arnesio evaginato intravit dictus Poncius. Vide supra Armum.
Arnesia Armorum
, Apparatus, Gall. Provision d'armes. Charta ann. circiter 1423 : Cum propter guerras quæ actenus vigerunt et adhuc vigent, causantibus adversariis et hostibus regni Aragonum, civitas Massiliæ causa suæ defensionis plurimas expensas fecerit tam in fortificatione murorum quam in Arnesiis armorum et in artilheria et bombardis et similibus, etc.
Arnesium Saumerii
, Instructus equi clitellarii, Gall. Harnois de bête de somme. Capitula Gener. S. Victoris Massil. MSS : Equi seu equitature, quos Prior ille solitus erat ducere, dum vivebat.... et omne Arnesium Saumerii, etc. Vide in Arnese locum Chron. Parmensis, et infra Arnexium.
ARNESIUM
,
Arneysium
,
Arnezium
, Quævis supellex Ecclesiastica et domestica, etiam muliebris. Testamentum Beatricis de Alboreya ann. 1367. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1524 : Quæ omnia volumus vendi per guadiatores nostros, et de eorum pretio legamus et dari volumus Abbatissæ dicti loci quatuor florenos auri, et cuilibet moniali duos florenos auri, et residuum pretii dictarum rerum convertantur in jocalibus et aliis Arnesiis faciendis in altari dicti monasterii. Charta Raymondi Episcopi Penestrini apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 348 : Cum eorum juribus, jurisdictionibus et pertinenciis universis, Arnesiisque, utensilibus, pannis, lectis, superlectilibus, ac aliis rebus et bonis mobilibus et immobilibus. Charta anni 1369. ibid. pag. 350 : Item dictus dominus Dalphinus promisit et donavit dicto Marquesio nominibus quibus supra, Arnezia eidem Catharinæ competentia secundum statum sui generis. Acta pontificatus Joannis XXII. ad ann. 10 : Ecclesia quoque dicti castri de ejus mandato campanis, libris, Arnesiis et rebus sacris omnino extitit spoliata. Computa Dalphin. Graisivod. ann. 1334. fol. 125 : Pro præmio sigilli litterarum compositionis... super facto cavalcatarum debite non sequutarum, et etiam Arneysiorum non portatorum, etc. Ibid. fol. 74 : Item ponit se solvisse pro capella Domini et Arnesium Dalphinæ, etc.
Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 630 : Iterum dictus capitanius.... dixit famulis suis statim : Parate equos, et Arnesia onerate confestim. Pro instrumentis ad venationem aptis, in Transact. ann. 1501. ex schedis Præs. de Mazaugues : Sub pœna.... omissionis furonorum, panelorum et aliorum ingeniorum et Arnesiorum, cum quibus venaretur. Vide Arnese.
ARNESIUM
, Tunicæ species, sagum, paludamentum, Gall. Hoqueton, Cotte d'armes. Litteræ Joannis I. Regis Franc. ann. 1351. apud D. de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 481 : Item, quod unicus (f. nuntius) dicti Consulatus possit et valeat deferre baculum pictum floribus lilii, et Arnesium suum, sicut servientibus in talibus deferri consuetum.
ARNESIUM
, Ferramentum, Gall. Outil. Litteræ anni 1340. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 53 : Clientes nostros muniri faciatis, et provideri Arnesiis pro cala et destructione arborum, vinearum et bladorum opportunis ; ut pote de guoys, falcibus, deytraux, seu securibus, fauciliis et fundis, ac aliis debitis Arnesiis.

Saved

Recent