About
Menu

arseverse

ARSEVERSE
, Proverbium. Papias MS. Ecclesiæ Bituric. Arse Verse scribebant veteres in ædium foribus ad avertendum incendium. Festus : Arse verse, averte ignem significat. Tuscorum enim lingua Arse, averte, Verse, ignem constat appellari : unde Afranius ait : Inscribat aliquis Arse verse in ostio. In hoc versiculo ostenditur superstitio veterum, qui ad deprecandum incendium inscribebant in ostio nescio quid, quod ad eam rem faceret, ut est apud Plinium : Etiam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur.

Saved

Recent