arsina
si ~e vel alia maleficia clam fiant
BelpinMilitis ann. 1218. qua vendit villam
de Piin Ceritania :
Et ostem, et cavalcatas, et seguis, et cucucias, et exorquias, et homicidia, et intestationes, et Arsinas.Ita non semel in Chartis aliis, quas in verbo
Cuguciadescripsimus. Charta ann. 1312. in 48. Regesto Philippi Pulcri Reg. Franc. ex Tabul. Regio n. 134 :
Si Arsinæ, vel incendia vel alia maleficia facta fuerint in dicta villa, etc.Ubi
incendium, vel crimen incendii, seu potius cognitio de crimine incendii, quod nostri
Arsinvocabant, ut colligitur ex his, quæ habent Hemeræus in Augusta Viromand. pag. 944. et Vassorius in Noviomensi Historia pag. 294.
Arsisetiam dicebant : nam Ecclesia S. Petri, quæ
des Arsisdicitur Parisiis,
de Arsionibusnuncupatur in Tabulario Monasterii S. Petri Fossatensis fol. 1. Vide Haræum in Castellanis Islensibus pag. 142. 143.
Faire arsons, incendia excitare, in Charta vernacula Joannis Regis Angliæ apud Willel. Thorn. pag. 2481.
Item si Arcinæ, vel alia maleficia occulta facta fuerint in dicta bastida, vel honore, etc.
de Veneratione Ecclesiæ:
Quia quidam Clerici Ecclesias sic exponunt supellectilibus, et Arsinis ipsius, et etiamalienis ut potius domus Laicorum, quam Dei basilicæ videantur : idcirco firmiter prohibemus, ne ejusmodi supellectilia seu Arsinæ in Ecclesiis admittantur, nisi propter bellum, aut incendia repentina, seu alias necessitates urgentes, etc.