ascriptitii
Qui quidem dicuntur glebæ Ascriptitii et nihilominus liberi, quia licet faciant opera servilia, cum non faciunt ea ratione personarum, sed ratione tenementorum.Et mox :
Et ideo dicuntur glebæ Ascriptitii, quia tali gaudent privilegio, quod a gleba amoveri non poterunt, quandiu solvere possunt debitas pensiones.Idem lib. 1. cap. 6. § 1. ait
de Danegeldo:
Regiam Majest. lib. 2. cap. 12. § 3 :Ascriptitii de Regni jure non solum ab iis, quæ modo possident, ad alia loca a dominis suis transferri possunt : verum etiam ipsi quoque licite venduntur, vel quomodolibet distrahuntur, merito tam ipsi, quam terræ, quas excolunt, ut dominis suis serviant, dominia reputantur.
Si eumVitæ Abbatum S. Albani :(villanum) ad se liberandum alicui donaverit, vel vendiderit cum gleba, id est, cum terra ; et tales nativi Ascriptitii lege Imperatoria nuncupantur.
Qui Ascriptitiorum et aliorum servilis conditionis testamenta impediunt.Constit. Neap. sive Sicul. lib. 3. tit. 2 :
Ascriptitios sine voluntate et assensu eorum, quorum juri subditi sunt et potestati, nullus Episcoporum ordinare præsumat.tit. 3.
servis glebæjunguntur. Adde Statuta Caroli I. Reg. Sicil. MSS. cap. 121. ubi dicuntur
Ascritices. Et cap. 149 :
Les Ascriptices, c'est assaveir ceux, qui sont tenus labourer les terres de lours Signors, et ne se peuvent partir de ceans sans lor commandement.
Ascriptitia conditio,in Capitul. Car. Magn. lib. 6. cap. 118.
Casalaticum.