asiamenta
Habent autem homines dictarum villarum usagium suum in dictis nemoribus pro omnibus suis Asiamentis faciendis.Litteræ de Custodia Regni Scotiæ apud Rymerum tom. 2. pag. 726 :
Sciatis quod constituimus... custodem nostrum regni et terræ Scotiæ ; ita quod omnia castra et fortalicia nostra in eodem regno existentia, quotienscumque voluerit ingredi et in eis morari, et Asiamenta sua habere possit pro suæ libito voluntatis.Lamberti Hist. Comitum Ardensium apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 8.
A superiori parte vivarii usque in Fulberti boscum vel nemus extendit communia populi sui Asiamenta.Vide Aisantia.
Teneatur ipse potestas.... reddere seu consignari et reddi facere in consilio et in credentia novi potestatis officialibus, qui custodiunt scripturas, et cartularios, et Asiamenta communis, omnes et singulos libros et scripturas communis.