About Report a problem

Menu

asemprivum

ASEMPRIVUM
, Jus utendi aliqua re, pascuis v. g. et forestis, quomodo Ademprum nonnunquam usurpari monuimus supra in hac voce. Charta ann. 1306. pro vicecomit. Lautric. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 168 : Usatica, bladatas, bicocarias,.... devesa, Asempriva, aquas, fargas, nemora, herbas, hermecaces, taschas, etc.
ASEMPRIVUM
, Idem videtur quod Planum, Ager cultus, vel domus appenditiæ. Charta ann. 1385. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 345 : Item omnia illa hospitia, .... cum plano seu Asemprivo dictorum hospitiorum quæ sunt situata in juridictione loci de Sancto Paulo de Cadarone.

Saved

Recent