About
Menu

asolia

ASOLIA
, f. pro Asotia ; Græcis enim est ἀσωτία, luxus, vita dissoluta et ἄσωτος, luxuriosus, perditus : quæ maxime conveniunt Ribaldis, quos omnibus vitiis deditos fuisse constat. Concil. Rotomag. ann. 1231. can. 10. apud Marten. pag. 245. Collect. Vett. Script. in 4° : Statuimus quod Clerici Ribaudi, qui dicuntur de familia Asoliæ... tonderi præcipiantur, vel etiam radi, ita quod eis non romaneat tonsura clericalis.

Saved

Recent