assecurare
rex Scottorum ‥ et barones ‥ eos inde ~averunt(
si ‥ pactiones ‥ minus quam oporteret ~atus ‥ tamen, ut videtur, rerum necessitate coactus inierit
ipsam bene ~abit de dotalicio ‥ percipiendo ab eo post matrimonium contractum(
non videtur ‥ quod sit ad bonum regis quod transeat in Flandriam nisi plus esset ~atus de Flandrensibus pro se et pro gente sua
in ista comutacione stulta vendicio non sufficit ~are ementem
rex, hoc negans, ~avit eum, jurando sibi super corpus Christi
te ~o quod ‥ revocaberis
[(Delphinus Mariam ] de eodem doario ‥ certam et securam reddet et ~abit
principales ‥ viri sese adinvicem sacramentorum obligatione ~ant et confirmant quod nullus eorum ‥ alium desereret
quod occasione ‥ presentis mandati non ~ent se de intrando alicubi in portu ‥ in quo ‥ possit eis periculum imminere
voluntatem ‥ vestram et propositum super hoc nuntiis nostris ‥ ~ari faciatis nosque ‥ certificetis; idem vero nuntii nostri super hoc vobis securitatem prestabunt(
de hiis que in scripto illo continentur ~andis
mandamus quatinus ‥ treugas ‥ observari et a vobis et imprisiis nostris in ballia vestra ~ari faciatis
ad hec firmanda et ~anda tradiderunt castra ‥ fere omnia
mandamus quod de ‥ condicionibus ejusdem tractatus, priusquam per vos ‥ firmetur vel ~etur, nos ‥ certificetis
si exierint, ‥ ~abunt quod nec in eundo ‥ nec in redeundo perquirent malum ‥ regno(
quieti ‥ de omni theloneo de omnibus rebus quas ‥ possunt ~are quod emant vel vendant ad proprios usus ‥ ipsorum
rex filius ‥ ~avit in manu domini regis patris sui quod ‥ nec malum nec damnum ‥ faciet(
providit rex Francie quod per sacramentum hominum terre ~atum esset quod ‥ soror sua tradita sit comiti Ricardo
est apud illos commune commercium quod velint ~are propter stipendium quod ponent animas suas ‥ pro animabus [etc. ]
ita quod ~abit inde warantum suum habere ad talem diem
rex ~at reddere regnum
mandavit ei rex quatinus veritatis assercione ~aret se post Pascha iturum
ipsam ‥ convencionem sacramento fidei sue ~avit Rogerus se tenere(
hec omnia ‥ nos per omnia servaturos ‥ ~avimus
omnibus rebus quas ipsi potuerunt ~are suas esse dominicas(
theloneum ‥ cujuscunque rei unde [sic ] homines ‥ abbatis ‥ ~are poterunt ad abbatem ‥ pertinere
rex misit J. ‥ ad salvam custodiam apponendam ‥ castris ‥ et ad partes illas ~andas
pro statu eorundem [mercatorum ] plenius ~ando
quousque status terre illius ~atus esset
concessimus vobis firma[m ] ville [de Perth ] ‥ habend[am ] ad eandem villam et pontem illum inde afforciandum et ~andum, ita quod firma illa in assecuracione et afforciacione ville et pontis ‥ convertatur
volo ut ~etis michi sacramento terram meam Anglie, ad tenendum et defendendum contra omnes homines et nominatim contra Rotbertum ‥ fratrem meum(
principes et proceres ‥, factis regi hominiis et fidelitatibus juratis, regnum ei ~averunt
comes Andegavie ‥ ~abit ei manu sua propria illud eidem tenendum
navem ‥ ejusque apparatus ‥ necnon periculum viagii ‥ fiendi ~asse
Ipsas treugas firmare, Assecurare et approbare debent per suas litteras.Litteræ Patentes Ludovici II. Comitis Provinciæ ann. 1414 :
Navis Venetorum in portu Massiliæ gratiose tractaretur, a marchiis et represaliis et aliis debite Assecuraretur.
Adsecuravit in manu D. Regis patris sui, quod illis, qui servieruntei, nec damnum, nec malum aliquod hac de causa faciet.Sed proprie
Assecuramentumspectabat dominos et vassallos. Constitutiones Siculæ lib. 3. tit. 16 :
Domini a vassallis suis Assecurari debent, videlicet de vita, membris et captione corporis sui, et terreno honore.Ricardus Hagulstadensis :
Se se ad invicem sacramentorum obligatione Assecurant.Epistola 58. ex iis, quæ habentur tom. 4. Histor. Francor. :
Ego Henricus Assecurabo Regi Francorum sicut domino vitam suam et membra sua, et terrenum honorem suum : si ipse mihi Assecuraverit sicut homini et fideli suo vitam meam et membra mea, et terras meas, quas mihi conventionavit, de quibus homo suus sum.Epist. 62. ibid. :
Comes de Mellento honorem totum de Gornaco Assecuravit Regi contra omnes homines ad magnam vim et parvam, etc.Tabular.
Ego Matthæus Dux Lotharingiæ et Marchio notum facio... quod ego Agnetem de Novocastro et Petrum filium ejus Assecuravi, nunquam in personas eorum manus violentas missurus, sed eadem libertate, qua ante fruebantur, gaudere permittam ; super quo obsides ei constitui, etc. Dat. 1221.Adde Fulbertum Epist. 6. Ericum Upsalensem lib. 3. Hist. Suecicæ pag. 95. etc.
Essegurer, eodem intellectu, in Lit. remiss. ann. 1369. ex Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 427 :
Icellui Montfaucon dist audit Grisart, qu'il avoit bien besoing de charroier droit ; à quoy ledit Grisart li respondit que c'estoient menaces, et qu'il se feroit Essegurer de lui.Hinc
Essehurement, pro
Asseurement, assecuramentum, in Lit. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 295. art. 10. Nostris
Ascur, pro Securus si tamen legendum non sit
Aseur, in Contin. Histor. Belli sacri apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 626 :
Noveles vindrent à Salahadin que le roi de France et le roi d'Angleterre estoient croisiés, et tuit li autres barons de Crestienté por aler sus lui. Il n'en fut mie liés ni Ascur.Nisi malis interpretari Animosum, cordatum. Vide infra Asternere.
Assecuramentumnon semper clientelæ argumentum extitisse. Sæpe enim qui viribus impares se noverant quam ut a vicinorum incursionibus tutos se præstarent, potentioris alicujus vicini opem implorabant, atque illi domum suam
Assecurabant, eo scilicet pacto ut castrum illud hostibus illius adjutorio numquam esset, modo in ipsius tutela et protectione maneret. Hujusmodi sunt
Assecuramentaquæ Johanni Drocensi Comiti facta leguntur in Chartulario Montis fortis fol. 66. et seqq. :
Major de Hernovilla Assecuravit domino Comiti domum suam de Ulmeio.Porro horum assecuramentorum non eadem fuit omnium conditio ; varia enim pro variis stipulationibus, quorum exempla videsis apud D.
BrusselTract. de usu feudorum tom. 2. pag. 853. et seqq.
nihil faciendocavant. Est autem
Assecuramentumuna e quatuor viis aut rationibus, quibus inter propinquos contentio ob cædem, aut aliud facinus oborta, quam
Bellinomine indigitabant, finiebatur. Philippus de Bellomanerio MS. cap. 59 :
La quarte maniere comment guerre faut, si est par Asseurement : si come quant li Sires commant les parties cievetains à Asseurer l'un l'autre.Id est :
Quarto denique bellum finitur Assecuramento ; cum videlicet dominus feudi litigantibus imperat, ut sibi invicem de securitate fidem præstent.Id autem hocce pacto fiebat : alter litigantium, qui bellum inire verebatur, aut qui jam bello indicto, ab eo recedere volebat, quia forte non aderant vires æquales, quibus se adversus hostem tueretur, adibat dominum feudi, citatoque hoste, ab eodem domino petebat, ut sibi et suis ab hoste fides sacramento de vitæ et bonorum suorum securitate præstaretur, totius interim litis et contentionis judicio in domini aut judicis sui arbitrium relato. Quo facto, dominus vassallo suo imperabat, ut securitatem istam præstaret, quam non ipse modo observare, sed etiam agnati,
belli, ut vocant,
Capitaneus, seu Dux, non adfuisset, tanquam reus assecurationis violatæ, in judicium citaretur. Atque in eo differebat
Assecuramentuma
Trevia, quod
Treviasecuritatem daret, quamdiu bellum durabat ;
Assecuramentumvero ut et
Pax, vim perpetuo haberet.
Se ainsint estoit que uns hons eust guerre à un autre, et il venist à la justice pour li faere Asseurer, puisque il le requiert, il doit fere fiance, ou jurer à celui de cui il se plaint, ou fiancer que il ne li fera dommage ne il, ne li sien, et se il dedans ce li fet domage, et il en püet estre prouvé, il en sera pendus.
Dominus N. non habet gardam de me, nec de meis, nec ipse, nec sui.Quod verbis Gallicis ita conceptum puto :
Monsieur tel n'a pas garde de moyIn 1. Reg. fol. 101. in 2. Reg. sign. B. fol. 40. 42. 43. Salanova apud Blancam :(id est, ni lui ni les siens.ne se gardera pas)
Item quod dicitur : Caveat sibi ab inimicis suis, et consanguineis interfecti ; sic intelligatis, quando manifestum est homicidium : alias si negaretur ante probationem, esset Assecurandus per consanguineos et amicos interfecti.
Dominus Theobaldus de Broyes præsens in curia, Assecuravit Abbatem et Conventum de Oye, familiam et bona eorum, de se et suis, ad usus et consuetudines Campaniæ. Et dictus Abbas similiter Assecuravit dictum Theobaldum de se et suis.
del Molinoin Repertorio Foror. Aragonens. in v. Assecuramentum : nos etiam pluribus de Assecuramentis scripsimus in Dissert. 29. ad Joinvillam. Vide Assegurare, Assequurare, Asseurare et Assicurare.
Contra specialem Assecurantiam factam et concordatam inter ipsos.
Si quis laicus ecclesiasticæ personæ minas intulerit de corpore proprio, et ammonitus a judice ordinario Assecurare noluerit, nec de ipso accipere rationem, per excommunicationis et interdicti sententias ad Assecurationem de ipsa recipienda compellatur.Chron. Trivetti ad ann. 1277. apud Acherium tom. 8. Spicil. pag. 640 :
Pro Assecuratione ejus et rationem istorum tradidit Princeps decem obsides de melioribus Walliæ absque incarceratione.Apud Rymerum tom. 13. pag. 426. col. 1 :
Litteras patentes et Assecurationem in debita et sufficienti forma factas, etc.
Vir etiam ille, qui eos Assecuraverat, quatuor lictoribus illis viriliter respondit, eos de infidelitate acriter arguendo.Puto legendum
Asseculaverat.