About Report a problem

Menu

asselli

ASSELLI
et
Hamati
, Factiones binæ, quarum dissidiis Hollandia olim conflagravit : prior ab Assellus, piscis genus ; altera ab Hamus, quia jactabant se Assellis futuros, quod hamus pisci, nomina mutuatæ. Harum meminit Joan. Arkelius episc. Ultraject. circa ann. 1350. in Batav. sacr. pag. 186. col. 1 : Sub ipso impium bellum inter Wilhelmum, et matrem ejus Margaretam Augustam sæviit, fotum duobus Assellorum et Hamatorum execrandis apud Hollandos factionibus, non minus quam Guibellinorum et Welphorum in Italia. Vide notas ibi et supra Asellata.

Saved

Recent