astaria
Infra terram sunt montes alti per Astariam gradiendo.Et mox :
Hæc est maritima, seu Astaria, quæ a Joppen usque ad Damiatam protenduntur.Eodem cap. :
Ista est Astaria, quæ a Damiata usque in Alexandriam computatur.
Æstuaria, vulgo apud Venetenses Armoricanos
Estiers, de quorum regione maritima Cæsar lib. 3. de Bello Gallico dicit,
pedestria esse itinera concisa Æstuariis, etc. id est canalibus, qui nonnisi tempore æstus maris aquis implentur. Armoricane
Ster, flumen.