About Report a problem

Menu

asulhare

ASULHARE
, sic quippe legendum, non vice ut in exemplo sequenti. Notum Veteres dolia, lagenas pice adstrinxisse. Hinc Horatius Ode 8. lib. 3 : Hic dies, anno redeunte, festusCorticem adstrictum Pice dimovebitAmphoræ fumum bibere institutæ  Consule Tullo. Et Ovidius Fast. lib. 2 : Quodque Pice adstrinxit, etc. Hinc etiam Picata vina apud Martialem Epigr. 107. lib. 13 : Hæc de vitifera venisse Picata Vienna  Ne dubites : misit Romulus ipse mihi.
Asulhare ergo pice, est dolia picare, Gall. Poisser les tonneaux. Charta Guillelmi Abb. Floriac. ann. 1296. ex Tabulario ejusdem Cœnobii : Item dare promisimus annis singulis in vindemiis vinum, quod capi poterit in 32. doliis... et illis impletis illa Vice non tenebimur Asulhare, etc. Nimis docte, ni fallor ; nihil enim aliud est eo loco Asulhare, quam Complere, explere, Gall. Remplir ; ita ut sensus sit, ubi semel impleta fuerint illa 32. dolia, tunc non tenebimur eadem iterum explere. Nequaquam ergo legendum illa pice, sed alia vice.

Saved

Recent