auriflamma
Oliflamma, Oloflamma, Aurea flamma. Vexillum fuit proprium Monasterii Sancti Dionysii in Francia, quod Monachi in bellis, quæ pro bonorum suorum aut privilegiorum tuitione suscipere cogebantur, suo deferendum Advocato porrigebant, qui illud ex Abbatis manibus, certis precibus ad id ab eo recitatis, ex Sancti monumento, cui appensum erat, acceptum, in præliis, tanquam Ecclesiæ et Monasterii signifer præferebat : hic enim primus fuit Auriflammæ usus.
Auriflammænomen inditum. Sane de hujus sacri vexilli colore et materia consentiunt Scriptores. Willelmus Brito lib. 2. Philipp. :
Ast Regi satis est tenues crispare per auras Vexillum simplex, cendato simplice textum, Splendoris rubei, Letania qualiter uti Ecclesiana solet, certis ex more diebus. Quod cum flamma habeat vulgariter Aurea nomen, Omnibus in bellis habet omnia signa præire.
Guiart:
Præterea Chron. vernac. Flandr. cap. 67 :Oriflamme est une Baniere Aucun poi plus forte que guimple, De cendal roujoiant et simple, Sans pourtraiture d'autre affaire.
Et tenoit en sa main une lance, à quoy l'Oriflamme estoit attachié, d'un vermeil samit, à guise de gonfanon à 3. queues, et avoit entour houppes de soye verte.Eadem verba habet Johannes abb. Laudunensis in Speculo Historiali MS. lib. 11. cap. 8. Radulphus
de Preslesapud Doubletum in Hist. Sandionysiana lib. 1. cap. 41 :
Et si portez seul d'entre les Roys, ô Roy, l'Oriflambe en bataille, c'est asçavoir, un glaive (une lance) tout doré, où est attachée une bannière vermeille.Ex quibus licet non modo quæ fuerit
Auriflammæmateria, quisve materiæ color, sed et cujus formæ et figuræ extiterit, abunde satis percipiatur, non tamen plane videtur evinci, ab ipso colore nomen
Auriflammæmanasse, cum etsi flammeum rubeus quocumque modo repræsentet, nihil auri in ejusmodi vexilli descriptione occurrat, præterquam in ipsa lancea, cui hærebat, quam Preslius auratam fuisse scribit. Neque enim aurea fuit prætextum fimbria, ut Chiffletius finxit, sed viridi, quod expressim notat Chronicon Flandriæ.
Auriflammamappellatam a voce Scriptoribus medii sæculi passim recepta, nempe a
Flammulum, vel
Flammula, quæ quodvis vexillum significat, uti in hoc verbo dicemus : cui adjuncta fuerit vox
Aurea, quod hasta, cui erat infixa, auro obducta fuerit : quod præter Preslium testatur Inventarium vetus Thesauri Sandionysiani apud Doubletum :
Estendard d'un cendal fort espais, fendu par le milieu en forme d'un gonfanon, fort caduque, enveloppé autour d'un baston couvert d'un cuivre doré, et un fer longuet, aigu au bout.Sed et Scriptor Historiæ Caroli VI. ex Thuana Biblioth. enarrans ut Domino
d'AumontAuriflammæ gestandæ præfectura a Rege demandata sit, hæc adjungit :
Si vexillum ferre dignum duxit, donec ingruente belli necessitate hastæ aureæ applicasset.
Auriflammampeculiare fuisse Monachorum vexillum, quod eorum Advocati deferrent iis in bellis, quæ suscipere cogerentur contra bonorum suorum invasores, firmatur ex usu passim recepto : cum id muneris præsertim Advocatos spectarit, ut in ejusmodi bellis Ecclesiarum, quarum
Defensoreserant, vexilla præferrent : unde et sæpe
Signiferi Ecclesiarumdicuntur, ut supra observavimus, cum de Advocatis egimus.
Advocatierant, forte quod plurima ex illius bonis intra eorum ditionem sita essent,
Auriflammam, quæ præcipuum fuit ejusdem Monasterii vexillum, detulere in expeditionibus bellicis, quas suscepere pro eorum tutatione : quæ est viri doctissimi Andreæ Duchesnii sententia in Hist. Bethuniensi lib. 1. cap. 3. Atque inde fortassis manavit, ut
Auriflammacrebro, et fere semper, vexillum S. Dionysii vocitetur a Scriptoribus, non quod duntaxat in Ecclesia S. Dionysii asservaretur, sed quod peculiare esset monasterii in militaribus expeditionibus vexillum. Gesta Ludov. VII. cap. 4 :
Vexillum B. Dionysii, quod GalliceOriflambe
dicitur. Rigordus ann. 1215 :
Revocatur vexillum B. Dionysii, quod omnes præcedere in bella debebat.Infra :
Adveniunt legiones Communiarum, quæ fere usque ad hospitia processerant, et vexillum B. Dionysii.Gesta S. Ludovici ann. 1249 :
Præcedente quoque juxta ipsos in alio nassello B. Dionysii Martyris vexillo.Apud Joinvillam,
la Banniere de S. Denysdicitur. Ita etiam passim in Hist. Garini MS. :
Infra :Je vos comant l'Ensegne S. Denys.
Alio loco :Et Garin porte l'Ensegne S. Denys.
Alibi deniqueDevant en vient l'Enseigne S. Denys, Blanche et vermeille, nus plus bele ne vit.
Auriflammam S. Dionysiiappellat :
Les gens Girbert vit venir tos rengiés, Et l'Oriflambe S. Denys baloier.
Per exercitum Francorum clamatum est Ad arma, buccinæque clangebant, et revocatæ sunt primæ cohortes, quæ jam pontem transierant, ut redirent : vexillum etiam S. DionysiiIidem Annal. ad ann. 1304 :(ubi ad marginem eadem manu scriptum legitur, quod ex antiqua consuetudine debet semper præire, non potuit ita cito redire, quin esset bellum incœptum.Vexillum S. Dionysii, i. Oriflambe)
Dominus Anselmus de Caprosia, miles probatus et maturus, strenuus et fidelis, qui ferebat tunc, et alias plures tulerat, de præcepto regis ob fidelitatis integritatem et eximiam probitatem vexillum S. Dionysii, quod vulgaliter dicitur Auriflamma, etc.
Auriflammamprætulisse in bellis suis ante Ludovicum VI. a quo Vilcassinensis Comitatus comparatus fuit.
Præsente itaque venerabili abbate præfatæ ecclesiæ(S. Dionysii) Sugerio, quem fidelem et familiarem in consiliis habebamus, in præsentia Optimatum nostrorum, vexillum de altario beatorum martyrum, ad quod comitatus Vilcassini, quem nos ab ipsis in feodum habemus, spectare dinoscitur, morem antiquum antecessorum nostrorum servantes et imitantes, signiferi jure, sicut comites Vilcassini soliti erant, suscepimus.
GoulainCarmelitam in versione Gallica Rationalis Durandi, exarata ann. 1372. jussu Caroli V. Regis Franc. fol. 41. 42.
Suvaltom. 2. Antiquit. Paris. pag. 746. Gallandum
des anciennes Enseignes de Francepag. 40. et seqq. Historiam Harcurianam tom. 2. pag. 1132. tom. 3. pag. 919. tom. 4. pag. 1823. 1824. 1828. 2107. et seqq.
Nec minus extemplo Aquilas, Aureamque flammam explicans, in Florentiæ fines processit.Le Roman
de GuesclinMS. :
Mainte enseigne y baloie tainte en grene, L'Oriflambe Karlin est devant premeraine.
Alius Poeta MS. :Les Enseignes de soie vont avant baloiant L'Oriflamme Karlin au premier chef devant.
Requourent cele part ou virent l'Oriflour.
De la fondation de Marc de Foras archidiacre de Tierache ont esté donnez deux guidons ou Oriflames, qui se portent à la passion, qui ont couté 80. écus d'or.