aurigrafus
Textum deinceps sacrorum Evangeliorum aureis characteribus exaratum... obtulit.Ordericus Vitalis lib. 5. :
Luitprandus Longobardorum Rex donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quam Aripertus aureis scriptam literis Romam direxerat,... confirmavit.Adde Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 383. Ex qua vero materia constarent ejusmodi aureus, ut et cæteri colores in exarandis et ornandis libris adhiberi soliti, docet imprimis Papias, in verbo
Libri:
Scribebantur autem(libri) diversis coloribus, quos facere poteris hujusmodi factis confectionibus. Argenteas literas facies, si æris florem et alumen æquis ponderibus in argento contriveris. Aureas facies, si alumen et æris florem æquo pondere aceto infusum de auro in aurum, usque ad mellis Attici grassitudinem triti perduxeris. Æreum colorem facies, si sal et alumen rotundum æqui ponderis in æreo vasculo aceto infuso in æramento teras, usque ad mellis Attici grassitudinem. Hoc etiam ferreum facit.
Quomodo scribatur ex auroet cupro. Aurum vel cuprum cum cote teritur, et tritum scifo, id est bacinno, excipitur, quod caute lavatur, quia melius cum aqua interdum projicitur ; et idcirco ipsa aqua frequentius in diversis vasculis recipitur. Postea parato lucidissimo ex pergamennis glutine in hypogæis aut calidis locis convenit scribere. Deinde limpidissima petra, id est onychino aut simili re, convenit scripta detergere, quia sic et soliditatem accipient et colorem.
Sachent tous caus qui cest Aurografe verront et orront, que Jaques de Vaassers de Forcheville... a vendu bien et loiaument, etc.
Autografe.