autentus
Autenticus, quomodo etiam habetur in Legibus Norman. mox laudandis ex Cod. reg. 4651. ubi in versione Gallica legitur
Autentiques; qua voce Nobilis, qui feudum francum tenet, significatur, idem itaque quod
Authenticus. Vide in hac voce.
De personis autem Autentis, videlicet qui tenent francas serjanterias, vel qui per armorum servicia feoda sua deserviunt, etc.Vide Authenticus 1.
De laude disciplinæ...viii. De tonis octo...x. De Autentu proti.xi. De plagis proti.xii. De Autentu deuteri.xiii. De plagis deuteri.
lentius vel celeriusscribendum Altius ; monente D.
Le Bœuf. Appellationis ratio sequitur in
Authentici Toni.
Sed neque melos musicum terminata antiphona in ultima syllaba protelatur juxta rationem Autenticorum sonorum, etc.
Quorum(tonorum) apud nos nomina a primo usque octavum ex ordinis sui auctoritate sumpsere primordia. Ex quibus quatuor, id est,i. iii. v. vii. Græco eloquio Authentici vocantur, eo quod cæteris, videlicetii. iv. vi. viii. quasi quadam magisterii auctoritate præesse videantur. Authenticum namque auctorem sive magistrum sonat.
P. de Vaqueriis juratus dixit, quod ultima die Sabbati mense Aprilis P. de Areolis et W. Palaridus venerunt ad domum suam, qui sub Autentu quod vellerint emere roncinum ejus, ad ultimum locuti sunt et(ei) in hunc modum, etc.