avalare
ad easdem naves adportandas et ‥ in eisdem ‥ ad mare advalandis
pro iij estachiis ficandis ad avalandos tonellos regis in cellarium
visores operis ‥ maremii et plumbi turris castri Hertf’ ~andi et salvandi
in empcione xx petrarum cordarum de canabo ad aquam, terram, minam et lapides de minera extrahend’ et minerarios et maeremium avaland’ et ducend’
per civitatem detrahatur ‥ usque ad furcas et ibidem vivus suspendatur et vivus avalletur; et postea decolletur ‥ et cor et viscera subtus furcas ‥ comburantur
Avalenim nostris est locus inferior, depressus. Charta Philippi Aug. Reg. Francor. ann. 1207. apud Duchesn. in Normannicis pag. 1063 :
Nullus mercator cum mercatura sua poterit transire Rotomagum per Sequanam ascendendo, vel Avalando.Et infra :
Naves quoque... poterunt ascendere et Avallare per aquam Sequanæ.Aresta ann. 1293. in Regest. Parlam. B. fol. 100 :
Quod quicumque mercatores undecumque sint, cum mercibus suis ascendendo et Avalando possint transire pontem Rotomagi, etc.Charta Philippi Reg. Franc. ann. 1219. in Tabul. S. Genofevæ Paris. :
Tres partes illius redditus, quem pater eorum habuit in Avalagio Sequanæ versus S. Dionysium, etc.Historia Bellorum sacrorum MS :
Et tant attendirent, kil virent ke Sarazins Avaloient les montagnes d'autre part.Froissart. 3. vol. cap. 102 :
Ils passerent outre le plus tost qu'ils peurent, et s'Avalerent devers Brabant.
Et le trou tenant à ladite en Avallant aura 7. pieds, et les deux aîles de montée chacune aura 50. pieds.
Descensus notularum in ipso cantu, quos Galli Avallées dicimus.
Avallareusurpant Itali. Dantes in Purgat. cant. 8 :
Or Arvalliamo hormai Tra le grandi ombre.
des Avalisons du Vivier de Haut lés Rue, etc. de l'Avalison du noc volant dudit Vivier, id est, de evacuationibus aquarum vivarii.
In illo feodo, quod de dicto Vicecomite teneo super aquam meam apud Nisellam in quibus de eorum proventibus, et in descensu anguillarum, sive quorumcumque piscium in nasses rayarum dictorum molendinorum descendentium, quod vulgariter dicitur Avalesons, etc.
Quædam corda ad vinum Avalandum.
Detecto culo suo, brachis suppositis seu Avalatis clamabat, etc.