About
Menu

axiomatici

AXIOMATICI
, Magistratus, Magnates, Proceres. Glossar. Græco-Lat. Ἀξιωματικός, Honorarius, qui honorem gerit. Aliud Glossar. Dignitosus, Ἀξιωματικός. Breviloquus : Axioma, Dignitas ; inde Axiomaticus, dignitatem habens. Glossæ Nomicæ MSS : πλῆθός ἐστιν οἱ λοιποὶ πολῖται χωρὶς τῶν ἀξιωματικῶν. Guillelmus Biblioth. in Hadriano II. PP. pag. 223 : Eum cum Pontificali pallio impositum præcedentibus Axiomaticis, et subsequentibus reliquis turbis in urbem redire... conspexerant. Anastasius in Hist. Ecclesiastica : Cum aliis quinque, tribus quidem Comitibus, duobus vero Axiomaticis. Vide Joan. Diaconum in Vita Gregorii M. PP. lib. 1. cap. 25. Sed et in Diurno Romano cap. 2. tit. 4. pro Axiomati, leg. Axiomatici, uti legitur tit. 7. Ἀξιωματικοί apud Modestinum lib. 6. Excusat. et lib. 6. Basilic. Ἀξιωματικοὶ τοῦ λαοῦ, apud Palladium in Vita Chrysostomi pag. 85. editionis V. Cl. Emerici Bigoti. Hinc Ἀξιωματικόν, Salarium, quod Axiomaticis a Rege pensitatur, in Glossis Basilic. et apud Photium in Nomocan. tit. 8. cap. 7. Glossar. med. Græcit. voce Ἀξιωματικοί.

Saved

Recent