azemila
Adhuc stabilio, ut nullus sit ausus pro ulla querela pignorare Azemilas S. Joannis, neque jumentum Monachi, in quo ipse residet quotidie, neque manum levare super eum, vel ferire.
Aliam medietatem de meis Asemolis, etc.
In solutionibus, caloniis, et Azemilis, etc.Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. Interpretationes, etc. § 5 :
Et de Azemilis est sciendum, quod nullus, nisi illi, qui tenent terram pro honore, habet Azemilas, a loco, scilicet pro qualibet cavaleria unam Azemilam, vel 60. sol. pro qualibet Azemila : et est in voluntate hominum tradere Azemilas, vel 60. sol. pro qualibet. Sed si tradent Azemilas, tenetur Richus homo providere Azemilis et nunciis, et restituere facto servitio, nisi mortuæ fuerint. Si vero denarios pro Azemilis dederint, non tenetur quidquam reddere.Et titulo de privilegio generali, § 21. eodem libro :
Azemilas autem nobilis, et non alius debet habere.Agitur autem hic de Azemilis, quas præstare nobiles debebant Regi,
hostemfacienti. Adde lib. 6. tit. de Condition. Infantion. § 6.
Adzemple, apud Raimundum Montaner. in Chron. Reg. Arag. cap. 136. 139. 233. et alibi, et in Chron. Petri IV. Regis Arag. lib. 3. cap. 18. 19. 20. 21. etc. Ubi vox ista pro impedimentis militaribus sumi videtur.
aRosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 138.
Azemilus, Mulus. Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis æræ 930. apud Anton. de
Yepez, in Chron. Ord. S. Benedicti
Adicimus et inter mulos et cavalos, E. M. equos majores sic. C. secundo greges vacarum, et Celticos 5. Innemilos, id est, zumalzisii in nave fracta, id est in Barosa, etc.