azenia
Do et concedo curtem in civitate nova,... et Azeniam integram in vado, quem dicunt domini Garziæ,... et ibi in Teliares quartam portionem in alia Azenia.Aliud Ranimiri Regis, apud Anton. de
Yepezin Chronico Ord. S. Benedicti tom. 3 :
Et dedistis nobis pro ipsa villa tres Azenias in Zamora ad Olivares juxta Palatium nostrum.Adde Anton. Brandaonum tom. 3. Monarch. Lusitan. pag. 276. 282. tom. 4. pag. 271. v. 272. Colmenaresium in Hist. Segobiensi cap. 14. § 4. cap. 16. § 4.
AzenaHispanis est Moletrina, cujus molæ vi aquarum versantur, Gall.
aRosa de Viterbo Elucidarii tomo 1. pag. 156. voce
Azena.
Azena. Charta pro eccl. S. Vincentii in Hispan. ex Chartul. Cluniac. :
Exceptis his habet supradicta ecclesia x. jugatas bene cultas, duas Azeniarum rocas, duos molendinos, etc.Charta Fernandi reg. Hispan. ann. 1210. apud Cencium inter Census eccl. Rom. :
Præfatum castrum habeatis cum pratis, pascuis, ..... villis et Azeniis, piscariis, et cum omnibus directis et pertinentiis suis.Haud scio an huc spectet vox Gallica
Haseteur, in Lit. remiss. ann. 1392. ex
Lequel Gilet respondi au suppliant qu'il mentoit comme faulx Hazeteur ;an vero idem sit quod Hispanis
Azeitero, Olearius.