About Report a problem

Menu

bajulona

BAJULONA
,
Bajanula
, etc. Lectica. Bajulatoria sella, Cælio Aureliano Siccensi lib 1. Acutor. cap. 11 : Bajolatoria sessio, cap. 15. Ugutio : Bajulona, lectus, qui in itinere bajulatur. Ex quo emendandus, ni fallor, Isidorus in Glossis : Banadula, (lib. 25. Orig. cap. 11 : Bajanula, al. baniola) lectus qui in itinere fertur ; et Papias : Bajanula, lectus, qui in itinere bajulatur : unde dicitur Bajaramos beleneas. Sic MS. Gloss. Saxonic. Ælfrici : Bajanula fer-bed, i. lectus. Denique Joan. de Janua, Bajunola habet. His quippe locis vocis etymon suadet restituendum Bajulona, ut et apud Ordericum Vitalem lib. 13. pag. 907 : Comes autem qui spumanti equo vectus cum pluribus minis Normanniam intraverat, pallidus et gemens atque Badivola jacens sua revectus visitat. Hoc enim loco legendum bajulona, vel bajunula censuerim.

Saved

Recent