About Report a problem

Menu

balagium

BALAGIUM
, Tributi species ex bladis. Breve commemorationis doni, apud Catellum in Islo Episcopo Tolosano pag. 855 : Et in hoc fevo dedit illis totam siglicem, et totum milium, et Balagium, et decimum de sextaratis, boterium, et retrodecimum, et retrocole, etc. Charta ann. 1240 : Et pro ista advocatia pars de Alneto solvet parti de Meleduno 60. sol. in suo Balagio annuatim. Charta ann. 1312. ex Archivo Massil. : Salva et retenta dictis dominis et colonis trezeno, corsura et Balagio bladorum.] Vide Palagium.
Rectius, Purgamenta frumenti, quæ scopis colliguntur, Gall. Balayeures ; seu frumentum quod in infima acervi parte remanet, atque a decima eximitur. Vide supra Baladium et infra Balleium.

Saved

Recent