About
Menu

balcatorium

BALCATORIUM
,
Balcheterium
, ut supra Bactenderium, Molendinum, ubi panni tunduntur. Charta ann. 1214. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 397. col. 1 : Concessimus sedium quoddam... ad faciendum ibi molendina seu Balcatoria, prout magis expedire videbitur. Alia ann. 1303. apud Ughell. tom. 1. Ital. sacr. edit. ann. 1717. col. 383 : Attendentes ordini Cisterciensi per sedem Apostolicam generaliter esse indultum atque concessum, quod ordo ipse et loca ejusdem exempta sunt a decimarum solutione de fructibus molendinorum, piscariorum, Balcatoriorum, etc. Infra : De molendinis, Balcheteriis, piscariis, hortis, pascuis, virgultis, etc. Vide Batatorium et Valcatorium.

Saved

Recent