balgart
de Los, ann. 1054. apud Malbrancum lib. 9. de Morinis cap. 1 :
Concessi stallum, totiusque villæ teloneum, et quod Theutonice dicitur Balgart, tensuram, et creditionem atque omnem exactionem.Quæ totidem verbis habentur in alio Diplomate Philippi Alsatii Comitis Flandriæ ann. 1181. apud Miræum in Diplom. Belg. lib. 2. cap. 4. nisi quod
Balguarteditum est. Idem videtur quod
Balfardapud eumdem Malbrancum lib. 10. cap. 49. ubi perperam sic scriptum, pro
balgard.
Balfardsuadent Leges et Consuetudines Furnenses MSS. in Archivo S. Audomari laïeta
Præterea nos Thomas Comes et Johanna Comitissa prædicti Balfardum nostrum in terra Furnensi perpetuo quitamus et quitum clamamus in futurum, hoc solum nobis retento, quod si forticias novas facere vellemus in terra Furnensi vel veteres reparare, illi fodere nobis tenerentur, qui prius Balfardum solvere consueverunt.... Actum ann. 1240.Vide Blaffardus.
Bal, Malus et Gard, Custodia.