About Report a problem

Menu

balinvernia

BALINVERNIA
et
Balinrinia
, Sic lego in Informationibus civitatis Massil. pro passagio transmarino MSS. e Bibliotheca Sangerm. Est autem magni mali, ut videtur, minus velum : De caduta pro Balinrinia l. duarum goarum... Arbor vero de medio vult habere duo vela quorum majus vult habere xlvii. goas per antenam et xlvii. fos, et pro Balinvernia xlvii. goas ; et continebunt ista duo vela xxviii. pecias continentes c. cannas canabica. Quæ quidem vox, cum a Balingaria non multum sit diversa, ab ea nomen traxisse facile crediderim, quod forte in ejusmodi navibus frequentioris usus fuerit. Vide Jalii Archæol. navalem vol. 2. pag. 435. not.

Saved

Recent