baltheus
Unam vero partem sibi reservavit, quam dedit Benedicto Abbati S. Anianensis Archisterii, videlicet Crucis Dominicæ cum gemmis, bratheas aureas contextas cum gemmis, Baltheos aureos similiter gemmatos, calices aureos, etc.
Porro in exilitate Balthei, quæ unius pollicis mensuram nunquam excedit, speciem propositi regularis olim a sancto Benedicto statuti,... eum servasse luce clarius manifestat.
Baltheumetiam dictum fuisse.
Deinde in Patriarchale ascendentes Palatium, ad duas curules devenit. Hic Baltheo succingitur cum septem exinde pendentibus clavibus, ex quo sciat septem sigillisVide Joann. Sarisberiensem Epist. 42.(Apoc. 5. 6.) septiformem Spiritus sancti gratiam cunctarum Ecclesiarum, quibus simul, Deo auctore, præest, regimini in claudendo, aperiendoque, tanta ratione providere debere, quanto solertius id quod intenditur, operatur.
Ipsius denique tempore cœperunt deponi ab Episcopis, et Clericis Balthei gemmeis culturis honorati, et cingula auro conpta et exquisite, et alia sæcularia pariter ornamenta.Charta Einhardi in Chronico Laurisham. pag. 65 :
Sunt quidam qui fastu sæculari turgentes... sacris Ecclesiis contradita invadunt, aut ut sibi hæreditario jure retineant, aut Mundiali Baltheo in beneficio dividant.