About Report a problem

Menu

banwerc

BANWERC
, Submonitio ad operas, seu corveias faciendas : vox conflata ex Belgico Werc, opera, opus, et ban, bannum. Charta Roberti Comitis Flandriæ, in Tabulario S. Bertini ann. 1119 : De terris vero quas S. Bertinus habet, quæ Banwerc debent, concessi, ut de unaquaque terra 2. solidi singulis annis ab Abbate Comiti persolvantur. Alia ejusdem Balduini : Illi vero qui in prædicta villa ad Banwerc constituti sunt, debent Comiti tantum uthlandes, Banwerc et landwerc, et placitum inde erit Abbatis. Alia Theodorici Comitis ann. 1147. ibid. : Homines etiam sancti de comitatu suo in Broburg nullum opus quod Banwerc vocant, operari debent, nisi ubi homines mei ex communi indictu operantur. Notitia ann. 1159. ibid. : Dabit Waltero de Ekas et successoribus suis infra Pentecosten et festum S. Joannis pro Banwerc 4. sol.

Saved

Recent