About Report a problem

Menu

barrae

BARRAE
dicuntur præsertim repagula ac septa quæ ad munimenta oppidorum et castrorum, vel ad eorum introitus ac portas ponuntur, ne inconsultis custodibus in eas aditus quibusvis pateat. Will. Brito lib. 3. Philipp. ubi de Marchione de Barris ad cujus nomen alludit : Stabat enim firmus ut Barra repagula firmans. Infra : Tunc Comes exclamat : Barras, gaudete Quirites, Fregimus, in manibus sunt Barræ denique nostris, Nulla potest nobis jam barrula tollere Barras. Charta Philippi Aug. ann. 1195. pro Communia sancti Quintini apud Hemeræum : Servientes villæ et ii qui Barrat et portas villæ servant, nulli habeant respondere Justitiæ de catallo, nisi coram Majore et juratis. Alia ann. 1306. apud Loysellum in Hist. Bellovac. : Super eo etiam quod nos Barras licias feceramus fieri ad portas villæ prædictæ. Chronicon S. Michaelis Virdun. : Hic Fridericus propter frequentes Campanorum in Lotharingiam incursiones, in confinio Lotharingiæ et Campaniæ castrum extruxit, quod Barrum, quasi Barram nominavit. Statuta Brageriaci art. 2 : Medietas vero dictorum duodecim qui in Consules nominabuntur erit de corpore dictæ villæ, et alia medietas de Barris, burgis, et suburbiis. Vide ibidem num. 8. et 74. Charta anni 1219. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 245. E : Cum discordia verteretur,... super fractione catenarum et Barrarum Episcopi apud Cabilonem. Adde Albertum Argentin. pag. 146.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Barre de bois, que l'en boute et reboute pour clorre huys, Pessulum.
Barra
, pro Ponte sumi videtur in antiqua Charta Tabularii Corbeiensis : Sciant omnes libertates Ecclesiæ nostræ et hominum nostrorum in pace Corbeiæ Folliaco usque ad Barram Burdini, hodie Pont Bourdin.
Nihil est cur eo sensu accipiatur ; repagulum fuisse opinor, quod ad pontem Burdini positum erat.
BARRAE
, idem quod Barrium, Suburbana domorum congeries, nostris Faubourg. Lit. remiss. pro civibus Albiens. ann. 1363 : Alia agmina sive gentes armorum nostræ sequelæ alotgeari faceremus in conventibus et Barris, dictæ civitati propinquis.
BARRAE
, Septum Curiæ, cancelli, auditorium, ubi causæ coram judicibus ab Advocatis perorantur ; nostris, Barreau. Henricus de Knyghton pag. 2547 : Dominus Hugo de Spencer ductus coram Domino Willelmo Trussel Justitiario, areniatus est coram eo ad Barram. Sic lego, pro Barrum. Willel. Thorn. : Coram quibus vocatus est abbas, et coram eis stans ante Barras, pœnam excessus Monachi sui recepturus, condemnatus est, etc.
Stat. Montis-reg. pag. 111 : Ubi stat dom. judex pro tribunali, videlicet a parte dextra, ubi aperitur Barra banchi civilium ; sed ipse locus expeditus remaneat pro aliis personis ibidem acturis.
BARRAE
, interdum etiam dicuntur Exceptiones rei, vel generatim primæ litium instructiones, quæ ad Barras fori simplici ac nuda formula peraguntur. Sic porro appellatæ, quod exceptionibus contra actorem vice repagulorum utatur reus. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 173. col. 1. ex Testamento Joannis Dalphini ann. 1318 : Sublatis omnibus impedimentis, Barris, cavillationibus per competentes judices confirmentur. Philippus de Beaumanoir MS. cap. 61 : Se gage sunt por aucunes Barres de querelle, non pas du principal du fet, li vainqueres ne gaigne fors que le Bare, porquoi li gages furent donné. Et por ce est-il a entendre, se le Barre estoit dilatoire, etc. Et infra : A briément parler, toutes Barres et exceptions sont dilatoires, par lesquelles besoignes de quoi on plede, ne font fors à alongier. Et celes qu'on appelle peremptoires, sont les resons qu'on met en avant, par lesquelles, ou par aucune desquelles, selon le preuve, querele est gaigné. Et cap. 67 : La û il jugié soit du principal de le querelle, soit de Barres. Inde pro dilatione in Cartul. Monspel. fol. 79. ap. Raynouard. Glossar. Rom. pag. 188 : Li senhors reys de Fransa e de Malhorgas auctreyeran Barra a tres ans. Edictum S. Ludovici ann. 1270. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 261 : Quand aucuns a bonne deffense et loyaux, li avocas et li avantparlier doit mettre avant et proposer en jugement ses deffenses et ses Barres, et toutes les choses qu'ils cuident, qui valoir leur doient et puissent loyaument. Charta ann. 1320. tom. 2. Hist. Medens. inter Instrum. pag. 207 : Renonçons pour nous, nos hoirs et pour nos successeurs a toutes decevances, circonventions, raisons, Barres, allegations de droit et de fait. Simili notione etiamnum dicimus : Avoir Barres sur quelqu'un, hoc est, habere ansam ad reprehendendum aliquem, seu esse aliqua in re superiorem contra alterum. Vide infra Barrare, Barroyer. Exinde primis Curiis, a quibus appellare licet, id nominis attributum. Charta ann. 1391. 26. Jan. in Chartophylacio Regio, Scrinio Bretagne, num. 74 : Et quod de defectu vel denegatione juris in dicta patria Britanniæ, ac etiam de malo judicio subditi sui poterant appellare ad Regem, et suam Parlamenti Curiam, salvis tamen dicto Duci Barris et gradibus suis de ressorto sicut prædecessores sui Britanniæ Duces uti consueverant. Charta alia ann. 1394. de eodem Duce Britanniæ, ibidem : Dit ledit Duc que par la Coustume de son pays, tous les ressorts des Cours et Sieges de ses sujets dudit Duché, et aussi des siens, viennent par contredits de degré en degré à sa Cour et Barre de Rennes, et de Rennes vont par appellation à son Parlement de Bretagne, excepté la Barre et Siege de Nantes.
Barroier, eodem sensu, usurpat idem Bellomanerius MS. cap. 6. art. 1 : Et nous apelons Barroier, les raisons que li deffenderes met encontre les deffences au deffendeur. Rursum cap. 7. art. 15 : Nous appelons Barroier, les raisons que l'une partie dit encontre l'autre.
BARRAE
, Tænia in pannis telisve colore distinctis. Sæpius occurrit in Chartis Ecclesiæ Aniciensis sæc. xiv. ex quibus pauca subjicio : Item alia mappa de albo satis cum xvi. Barris in capitibus de Persico seminata de crucibus de Pers. Item alia mappa de lino operis Franciæ, in quolibet capite cum octo parvis Barris de coto Pers. Item alia parva mappa de canapi ad modum telæ cum tribus Barris in uno capite, etc.
Barula
, Eadem notione, in iisdem Chartis : Item quatuor mappæ de cirico in quodam escri fusteo rotundo, quæ sunt colligatæ in Barulis, quarum una est alba, alia nigra, et aliæ duæ virides.
BARRAE
, Feretrum, Gall. Biére. Chron. Parmense ad ann. 1264. apud Murator. tom. 9. col. 780 : Et quum defunctus portabatur ad ecclesiam, ibat (canis) sub Barra.
Chron. Estense ad ann. 1352. apud eumd. Murator. tom. 15 : De cujus obitu (marchionis Estensis) cives Ferrariæ et forenses strictissime demonstraverunt dolorem et caritatem dilectionis ; ad cujus corpus honorandum circa Barram statuerunt ccc. duplerios. Vide supra Bara 2.
BARRAE
, Armorum genus. Charta ann. 1319. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 117 : Banderii de Limoso.... depopulaverunt planssones fructiferas et non fructiferas,.... ad faciendum Barras usque ad numerum cc, cum ferris longis acutis, usque ad tres palmos vel circa, quos portaverunt et portant, quando volunt, pro custodia agrorum, licet sint arma prohibita.
BARRAE
, Mensura agraria apud Arvernos. Lit. remiss. ann. 1416. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 353 : Lesquelz apporterent un Barres, qui est la mesure selon le langage du pais (d'Auvergne) pour mesurer icellui pré. Vide Diction. Commerc. v. Barre.
BARRAE
, Massa linea certi ponderis. Stat. Vercell. lib. 3. pag. 101. v°. : Item licitum sit cuilibet de districtu Vercellarum trahere de civitate... duas Barras lini, pro quolibet sine fraude, die Sabbati tantum et una vice. Vide Petra.
BARRAE
, Decursio palæstrica, sic dicta quod palæstra barris seu repagulis clauderetur. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 64 : En laquelle place devoit avoir unes Barres, dont ledit Jaquot estoit roy pour le jour ; et pour ce avoit lors assemblé pluseurs gens et de pluseurs villes pour veoir lesdittes Barres.
BARRAE
, præterea dicuntur Tributa quævis, præsertim quæ ad urbium et oppidorum Barras et portas præstantur. Charta ann. 1236. in Regesto Comitum Tolosæ fol. 51 : Agros et condaminas, introitus et exitus, prata et pascua, nec non et Barras, et alberetas, et ramerios et devesios, et adempriva, et expletivos, etc. Charta Geraldi Episcopi Cadurcensis ann. 1248. in Historia Episc. Cadurc. n. 104 : Item contra voluntatem nostram super pontem Caturcensem quemdam soccum, et quamdam Barram posuerunt, in quo denarii, qui exacti erant a prætereuntibus per pontem prædictum, reponerentur. Curia Generalis Catalaniæ in villa Montissoni ann. 1363 : Eidem Barras, pedagia, vel alia nova vectigalia concessimus.
Barragium
, Eadem notione, vulgo Barrage. Charta ann. 1309. in 2. Regesto Philippi Pulcri n. 85 : Nec pedagium seu Barragium in honorio castri de castellaniæ de Burdelia solvere compellentur. Charta Philippi Pulcri Franc. Regis ex Tabulario Regio ann. xiii : Volumus præterea, quod omnia bona ad victum et vestitum dictarum sororum (sanctæ Claræ Ordinis Franciscani) pertinentia necnon alia earum propriis usibus deputata, sibique et familiæ suæ undecumque et per quamcumque partem regni nostri ad locum seu loca dicti monasterii devehantur, sint quita et libera ab omni teloneo, passagio, Barragio seu costuma, vel de novo editis, vel in posterum edendis, etc.
Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 409 : Quascunque imposiciones redibencias, leudas, peagia, Barragia, aut alia quæcunque debita subsidia, etc. Aliæ ann. 1363. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 729 : Nous.... avons donné et octroyé... un Barraige pour la sustentacion d'icelle chaucie ; c'est assavoir que oudit lieu de la chaucie ledit Barraige soit cueillis, levés et exploittiés sur les passans par la maniere accoustumée. Sic etiam leg. loco Beirage ibid. tom. 3. pag. 364. Vide infra Barralagium.
Barragium
, Barræ ipsæ. Chronicon incerti Auctoris editum a Catello, ann. 1226 : Trepidantes de Barragio, si permitteretur per villam incedere multitudo, portas civitatis perclaudunt. Cave ne legendum sit Banigium : quod vide suo loco.
Barrarius
, Telonarius, qui tributa ad Barras exigit. Litteræ Philippi Augusti ann. 1207. pro Rotomagensibus in Normannicis Duchesnii : Nullus civium Rothomagi debet accipere intersignia a Vicecomite ad Barrarium : sed affidet Barrario, quod consuetudinem non debet, si aliter ei crediderit, etc. Alterum locum vide in Banniatores post Bannum. Usatica MSS. Vicecomitatus Aquæ Rotomagi : Se aucun des Sergens de la Vicomté de l'Eauë et la garde des portes que l'en appelle Barrieres, prent aucun marchant qui s'en voit sans le commandement et le congé des Vicomtes de l'Eauë, etc. Chart. Sanctii 1. Port. Regis ann. 1199 : Venarii et Barrarii de Penamacor habeant unum forum, exceptis domibus regis et episcopi. Vide S. Rosa de Viterbo voce Barrarios pag. 181.
Berrarius
, Eadem notione, in Chartulario S. Vincentii Cenoman. cujus locum videre potes in Banniatores post Bannum.
Nostris Barrier, qui repagulis urbium aperiendis et claudendis adest. Lit. remiss. ann. 1406. in Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 112 : Quant icelles barrieres de la ville furent ouvertes, le suppliant ala querir ses buefs,... auquel le Barrier ou portier dist que il estoit matin levé.
Barrarii
, Idem, ut videtur, quod Barræ, Repagula, Cancelli. Madox Formulare Anglic. pag. 429. in Testamento Johannis de Nevill : Et volo quod cista corporis mei cooperiatur cum panno laneo de russeto et una cruce rubea, et quod Barrarii circa corpus meum die sepulturæ meæ ordinentur de eadem setta. Et paulo post : Cooperiatur de russeto secta (setta) cistæ et Barrariorum.
Barrare
, Barroyer, apud Butilerium lib. 1. tit. 34. Statutum Henrici VI. Regis Angl. ann. 33. cap. 2. apud Will. Stanford. lib. 2. de Placit. Coronæ cap. 27 : Non essent Barratæ, neque inhabilitatæ ad prosequendum quamcumque actionem, etc. Rymer. tom. xi. pag. 339. col. B : Exhæreditatus, exclusus, neque Barratus existit, neque existet. Barroyer, inquit V. Cl. de Lauriere in Gloss. Gallici Juris, idem mihi videtur quod debatre, contester, disceptare, litigare, et Baroyemens, quod Contestations, debats, Contentiones, litigia, disceptationes ; quam in rem adducit hunc Summæ Ruralis locum : Aprés declinatoires et dilatoires sur ce mises en œuvres, s'aucune en peut avoir qui vaille, doit estre demande faite sur ce, et commission ramenée a fait avoir par escrit, et en libelle la demande à certain jour, et ce appelle-on libelle... et doit estre ainsi demandé par plusieurs raisons ; l'une est que difficile chose est de faire, et former tel demande par escrit, comme dit est, et pour ce souvent on y trouve avantage à fort Barroyer la matiere. L'autre raison si est qu'au jour rapporté est le libelle, encore peut avoir autre jour d'avis sur le libelle ; encore sur ce jour au retourner si rien ne trouve à Barroyer au libelle, et qu'il contienne tout ce qu'il doit contenir, si peut le demandeur demander jour de veue du lieu, qui est aussi estroite et difficile chose, et precise à faire, si comme si après diray. Aprés jour de veue si rien n'y peut estre Barroyé ; peut encore le defendeur demander garand, qui est aussi chose moult difficile, là où il appartient moult de induces et moult de Barroyemens, et peut de rechef avoir veue lieu, etc. Vide Barræ 4, Exceptiones.
Barrer, in Consil. Petri de Fontan. cap. 15. art. 69 : Barrer peut on selonc le loi, quant aucunes coses sunt vendues par force, et on les calenge après, kant li acaterres veut ke li venderres li warandisse.
Barreria
,
Barrera
, Idem quod Barra, Gallis, Barriere, repagulum, transversarium lignum inter duo alia arrectaria et extantia positum ; Græcis βαλβίς. Chronic. incerti Auctoris apud Catellum ann. 1217 : Aggressionibus et discursibus qui fiebant circa villam (quos et cives impediebant Barreriis et fossatis) adversarios infestabat. Pro Barreriis Muratorius tom. 3. pag. 568. col. 2. B. legit Bareriis. Adde Guill. de Podiolaurentii cap. 30.
Comput. ann. 1334. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 85. col. 1 : Item custodibus xviij. Barreriarum dedi ipsa die vj. sol. viij. den... Item decem servientibus, qui decem Barrerias custodierant, etc.
Barrera
, Eadem notione, apud Will. Thorn. ann. 1285.

Saved

Recent