About Report a problem

Menu

barralus

BARRALUS
, Judex primarius, qui præsidet Barræ, id est, Auditorio. Fantoni Hist. Avenion. tom. 2. pag. 112. in Charta conventionis inter Anfonsum Comitem Tolosæ et Carolum Comitem Andegaviæ ann. 1251 : Quorum etiam relinquetur arbitrio de bannis et condemnationibus revocandis, quibus per Barralum vel ejus curiam vel consulatum præcedentem sunt compulsi. Vide Barræ 3, Septum Curiæ, etc.
Nequaquam titulus est dignitatis apud Fantonem, cum sit nomen proprium domini de Baucio ; quod ex ead. Charta ibid. pag. 110. videre licet.

Saved

Recent