bassallus
Vasallus. Diploma Ludovici Imp. apud Ignotum Casinensem cap. 6 :
Si Comes aut bassi nostri aliqua infirmitate remanserint, aut aliquem excusatum retinuerint, aut Abbates vel Abbatissæ, si plenissime homines suos non direxerint, ipsi suos honores perdant, et eorum Bassalli, et proprium et beneficium amittant. De Episcopis autem, cujuscumque Basallus remanserit, et proprium et beneficium perdant.
Rainaldus qui illud possidebat fuit noster Bassallus.