bazia
TulitItem paulo post :(Siconolfus) in coronis, Baziis, et hamulis, garalibus, et cochleariis argenti libras simul quingentas.
In anaglyfis Baziam unam.Ignotus Casinensis in Hist. Langob. cap. 10. de eodem Siconolfo :
Abstulit vice prima Baziam argenteam unam, vaucas par unum, etc.Infra,
Baciamhabet :
Et post hæc AgrifisVidetur idem quod(anaglyphis) Baciam unam, et scaptonem unum Constantinopolitano deaurata fabrefacta vasa opere.
bacile, et
bacinus. Alii idem esse
Baziamquod
Baucaexistimant, vas nempe, aut pateram.
Audientes prædicationem sanctorum patrum, quod eleemosyna a morte liberat animam, propterea donamus atque concedimus ad domum sanctæ Mariæ Riopullensis cœnobii alodem nostrum.... per ipsam Baziam.Ubi vas, quod in signum translatæ possessionis datum est, significatur.