boquetallum
Vouvent et de Mervent, data Spoleti ann. 1232. qua Abbati Malleacensi dimittit
Expeditionem et exercitum, Bannum, Boquetallum, quæ quidem ab hominibus Abbatis sibi deberi contendebat.
Dominus Partiniaci, Volventi et Marcventi petit plures angarias, pangarias et costumas ab hominibus virorum Religiosorum Abbatis et Conventus de Burgolio... biennum ad reficiendum fossata castri novi de Marcvento, et Boquespan et plesses ad animalia silvestria capienda, etc.Cum in utraque laudata Charta de iisdem fere petitionibus, a diversis licet monasteriis, agatur, nullus dubito, quin idem sit vocum
Boquetalliet
Boquespanintellectus ; sed quis ille ? An Jus
procurationis, seu modici pastus, quem etiamnum
Boquellevocant rustici Dumbenses ? Certe
Boquellea
Boquetallumposset proficisci. Eumdem sensum patitur
Bosquetallumin Charta anni 1232. apud Stephanotium in Antiquit. Benedict. Pictav. MSS. tom. 4. pag. 408 :
Expeditionem quoque, biannum, Bosquetallum, in quibus teneri mihi eosdem homines proponebant.