About
Menu

borderes

BORDERES
. Annales Francor. veteres ann. 784 : Eodem anno... obsedit Dom. Rex Karolus Herisburgo, et Franci sederunt in gyrum per Borderes, id est, in locis limitaneis ; Galli enim bords et bordieres, Angli borders, limites vocant. Pertzius vol. Scriptor. 1. pag. 17. hæc scribit : Bord, Bordaria, Borderia est Domus, casa ; rex igitur Eresburgi residens exercitum per domos Saxonum circumcirca habitantium in hibernis collocavit. Conf. Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 213. et Bortren.
Grævius vero in notis ad Glossas Isid. per Borderes intelligit tentoria : quæ notio si genuina, Borderes diminutivum est vocis Bordæ, Domus, ædes, casa, unde militum tentoria Bordes dicta, et hic Borderes : qua posteriori voce interdum etiam appellati sunt ex eodem Grævio, qui in casis habitabant.

Saved

Recent